Canons of Dordt
Change editions
Canones Synodi Dordrechtanæ
Latin
PRIMUM DOCTRINÆ CAPUT, DE DIVINA PRÆDES TINATIONE
I
Cum
omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti maledictionis et
mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si
universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac
propter peccatum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius
condemnationi Dei. Rom iii. 19. Omnes peccaverunt et
destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est.
Rom. vi. 23.
II
Verum
in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in
mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam
æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.
III
Ut
autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi
hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult,
quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum
crucifixum vocantur. Quomodo
enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque
prædicante? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi?
Rom. x. 14, 15.
IV
Qui
huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud
recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per
ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna
donantur.
V
Incredulitatis
istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa seu culpa neutiquam est
in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per
ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia salvati
estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est.
Ephes. ii. 8.
Item: Gratis datum est
vobis in Christum credere. Phil. i. 29.
VI
Quod
autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab
æterno ipsius decreto provenit: Omnia enim opera sua novit ab
æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum
quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad
credendum inflectit, non electos autem justo judicio
suæ malitiæ et duritiæ
relinquit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors
pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive
decretum illud electionis
et reprobationis
in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in
suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile
præstat solatium.
VII
Est
autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi
fundamenta ex universo
genere humano, ex primæva integritate in peccatum et exitium
sua culpa prolapso, secundum
liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia,
certam quorundam hominum multitudinem,
aliis nee meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis
jacentium, ad salutem elegit
in Christo, quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium
electorum caput, salutisque fundamentum
constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem
per verbum et Spiritum suum
efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare,
justificare, sanctificare, et potenter in
Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad
demonstrationem suæ misericordiæ,
et laudem divinarum gloriosæ suæ gratiæ,
sicut scriptum est: Elegit
nos Deus in Christo, ante jacta
mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum
charitate; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios,
per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ,
ad laudem
gloriosæ suæ gratiæ, qua nos gratis sibi
acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4, 5, 6. Et
alibi:
Quos
prædestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam
justificavit; quos autem justificavit,
eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.
VIII
Hæc
electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in
Vetere et Novo
Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat
beneplacitum, propositum, et consilium
voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad
gloriam; et ad salutem et ad viam salutis,
quam præparavit ut in ea ambulemus.
IX
Eadem
hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique
obedientia, sanctitate, aut alia aliqua
bona qualitate et dispositione, tanquam caussa seu conditione in homine
eligendo prærequisita, sed
ad fidem, fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio
est fons omnis salutaris boni:
unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita
æterna, ut fructus et effectus ejus
profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non
quia eramus, sed)
ut essemus sancti
et inculpati
in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.
X
Caussa
vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum,
non in eo consistens, quod
certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in
salutis conditionem elegit; sed
in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine
sibi in peculium adscivit,
sicut scriptum est: Nondum
natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc.,
dictum
est (nempe Rebeccæ), Major serviet minori, sicut
scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom.
ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt
quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act.
xiii. 48.
XI
Atque
ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens:
ita electio ab
ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec
electi abjici, nec numerus eorum
minui potest.
XII
De
hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi suo
tempore, variis licet gradibus
et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et
profunditates Dei curiose scrutando;
sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt
vera in Christum fides, filialis
Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esuries et sitis
justitiæ, etc., in sese cum spirituali
gaudio et sancta voluptate observando.
XIII
Ex
hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese
coram Deo humiliandi,
abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui
ipsos prior tantopere
dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest,
ut hac electionis doctrina
atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores,
aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo Dei judicio solet
accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes,
vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.
XIV
Ut
autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei
consilio per prophetas, Christum
ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo
Testamento, est prædicata, et sacrarum
deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in Ecclesia Dei,
cui ea peculiariter est
destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et
tempore, missa omni curiosa
viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi
nominis divini gloriam, et vividum
populi ipsius solatium.
XV
Cæterum
æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel
maxime illustrat, nobisque
commendat Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse
electos, sed quosdam
non electos, sive in æterna Dei electione
præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo,
irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi
miseria, in quam se sua culpa
præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis
gratia donare, sed in viis suis, et sub
justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed
etiam cætera omnia peccata,
ad declarationem justitiæ suæ damnare, et
æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis,
quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed
tremendum,
irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.
XVI
Qui
vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem
conscientiæ, studium filialis
obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum
efficaciter sentiunt, mediis tamen, per
quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad
reprobationis mentionem non
consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter
pergere, ac horam uberioris
gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque
expectare debent. Multo autem minus doctrina
de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei
unice placere, et e corpore
556
mortis eripi desiderant, in via tamen pietatis et fidei eo usque, quo
volunt, pervenire nondum possunt,
siquidem linum fumigans se non extincturum, et arundinem quassatam se
non fracturum, promisit
misericors Deus. Iis autem hæc doctrina merito terrori est,
qui Dei et Servatoris Jesu Christi obliti,
mundi curis et carnis voluptatibus se totos manciparunt, quamdiu ad
Deum serio non convertuntur.
XVII
Quandoquidem
de voluntate Dei ex verbo ipsius nobis est judicandum, quod testatur
liberos
fidelium esse sanctos, non quidem natura, sed beneficio foederis
gratuiti, in quo illi cum parentibus
comprehenduntur, pii parentes de electione et salute suorum liberorum,
quos Deus in infantia ex
hac vita evocat, dubitare non debent.
XVIII
Adversus
hanc gratuitæ electionis gratiam, et justæ
reprobationis severitatem, obmurmuranti
opponimus hoc apostolicum: O
homo! tu quis es qui ex adverso responsas Deo? Rom. ix.
20. Et
illud Servatoris nostri, An
non licet mihi quod volo facere in meis? Matt. xx. 15. Nos
vero hæc mysteria religiose adorantes, cum Apostolo
exclamamus: O
profunditatem divitiarum tum sapientiæ
tum cognitionis Dei! Quam imperscrutabilia sunt Dei judicia, et ejus
viæ impervestigabiles! Quis
enim cognovit mentem Domini? Aut quis fuit ei a consiliis? Aut quis
prior dedit ei ut reddatur ei?
Nam ex eo, et per eum, et in eum sunt omnia. Ipsi sit gloria in
sæcula. Amen. Rom. xi. 33–36.
REJECTIO ERRORUM Quibus Ecclesiæ Belgicæ sunt aliquamdiu perturbatæ. Exposita doctrina Orthodoxa de Electione et Reprobatione, Synodus rejicit Errores eorum:
I
Qui
docent, 'Voluntatem Dei de servandis credituris, et in fide fideique
obedientia perseveraturis, esse totum et
integrum electionis ad salutem decretum; nec quicquam aliud de hoc
decreto in verbo Dei esse revelatum.' Hi enim
simplicioribus imponunt, et Scripturæ sacræ
manifeste contradicunt, testanti Deum non tantum servare velle
credituros,
sed etiam certos quosdam homines ab æterno elegisse, quos
præ aliis in tempore fide in Christum et perseverantia
donaret; sicut scriptum est, Manifestum
feci nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Johan. xvii.
6. Item, Crediderunt
quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act
xiii. 48. Et, Elegit
nos ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti,
etc. Ephes. 1. 4.
II
Qui
docent, 'Electionem Dei ad vitam æternam esse multiplicem;
aliam generalem et indefinitam, aliam singularem
et definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non
peremptoriam, sive conditionatam: vel completam,
irrevocabilem, peremptoriam, seu absolutam.' Item, 'Aliam electionem
esse ad fidem, aliam ad salutem; ita ut electio
ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad salutem esse
possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum
extra Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et
auream hanc salutis catenam dissolvens: Quos
prædestinavit, eos etiam vocavit: et quos vocavit, eos etiam
justificavit: quos autem justificavit, eos etiam glorificavit.
Rom. viii. 30.
III
Qui
docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus Scriptura meminit in
doctrina electionis, non consistere in eo,
quod Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in
eo, quod Deus ex omnibus possibilibus conditionibus
(inter quas etiam sunt opera legis) sive ex omnium rerum ordine actum
fidei, in sese ignobilem, et obedientiam fidei
imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque gratiose pro
perfecta obedientia reputare, et vitæ
æternæ præmio
dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei
et meritum Christi enervatur, et homines
inutilibus quæstionibus a veritate justificationis
gratuitæ, et simplicitate Scripturarum avocantur; illudque
Apostoli
falsi arguitur; Deus
nos vocavit vocatione sancta; non ex operibus, sed
ex suo proposito et gratia, quæ data est nobis
in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim.
i. 9.
IV
Qui
docent, 'In electione ad fidem hanc conditionem prærequiri,
ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus,
parvus, humilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab
ipsis electio aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et
minime obscure falsi insimulant Apostolum scribentem: Versati sumus olim in
cupiditatibus carnis nostræ, facientes
quæ carni et cogitationibus libebant, eramusque natura filii
iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dives est misericordia,
propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam nos cum in
offensis mortui essemus, una vivificavit cum Christo,
cujus gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocavit in
coelis in Christo Jesu; ut ostenderet in seculis
supervenientibus supereminentes illas opes suæ
gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu. Gratia
enim estis
servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei donum est), non ex
operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii. 3–9.
V
Qui
docent, 'Electionem singularium personarum ad salutem, incompletam et
non peremptoriam, factam esse ex
prævisa fide, resipiscentia, sanctitate et pictate inchoata,
aut aliquamdiu continuata: completam vero et peremptoriam ex
prævisæ fidei, resipiscentiæ,
sanctitatis, et pietatis finali perseverantia: et hanc esse gratiosam
et evangelicam
dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui non
eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem,
pietatem, et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis
immutabilis ad gloriam, sed conditiones, et caussas
sine quibus non, in eligendis complete prærequisitas, et
prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti
Scripturæ repugnat,
quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus
nostris ingerit: Electio
non est ex operibus, sed ex vocante. Rom. ix.
11. Credebant quotquot
ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Elegit nos in semetipse ut
sancti essemus.
Ephes. i. 4. Non vos me
elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex gratia, non ex operibus.
Rom. xi. 6. In hoc est
charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et
misit Filium suum. 1 Johan. iv. 10.
VI
Qui
docent, 'Non omnem electionem ad salutem immutabilem esse, sed quosdam
electos, nullo Dei decreto obstante,
perire posse et æternum perire.' Quo crasso errore et DEUM
mutabilem faciunt, et consolationem piorum de electionis
suæ constantia subvertunt, et Scripturis sacris contradicunt
docentibus, Electos non
posse seduci: Matt. xxiv. 24.
CHRISTUM datos
sibi a Patre non perdere: Johan. vi. 39. DEUM quos
prædestinavit, vocavit et justificavit, eos etiam
glorificare. Rom. viii. 30.
VII
Qui
docent, 'Electionis immutabilis ad gloriam nullum in hac vita esse
fructum, nullum sensum, nullam certitudinem,
nisi ex conditione mutabili et contingente.' Præterquam enim
quod absurdum sit ponere certitudinem incertam,
adversantur hæc experientiæ sanctorum, qui cum
Apostolo ex sensu electionis sui exultant, Deique hoc beneficium
celebrant, qui gaudent
cum discipulis, secundum Christi admonitionem,
quod nomina sua
scripta sunt in coelis: Luc.
x. 20; qui sensum denique electionis ignitis tentationum diabolicarum
telis opponunt, quærentes, Quis intentabit crimina
adversus electos Dei? Rom. viii. 33.
VIII
Qui
docent, 'Deum neminem ex mera justa sua voluntate decrevisse in lapsu
Adæ et in communi peccati et
damnationis statu relinquere, aut in gratiæ ad fidem et
conversionem necessariæ communicatione præterire.'
Stat enim
illud, Quorum vult,
miseretur; quos vult, indurat. Rom. ix. 18. Et
illud, Vobis datum est
nosse mysteria regni coelorum,
illis autem non est datum. Matt. xiii. 11. Item, Glorifico te, Pater,
Domine coeli et terræ, quod hæc occultaveris
sapientibus et intelligentibus, et ea detexeris infantibus: etiam,
Pater, quia ita placuit tibi. Matt. xi. 25, 26.
IX
Qui
docent, 'Caussam cur Deus ad hanc potius, quam ad aliam gentem
Evangelium mittat, non esse merum et
solum Dei beneplacitum, sed quod hæc gens melior et dignior
sit ea, cui Evangelium non communicator.' Reclamat
enim Moses, populum Israeliticum sic alloquens, En Jehovæ Dei tui sunt
coeli, et coeli coelorum, terra, et quicquid est
in ea: Tantum in majores tuos propensus fuit amore Jehova diligendo
eos; unde selegit semen eorum post eos, vos
inquam, præ omnibus populis, sicut est hodie.
Deut. x. 14, 15. Et Christus: Væ
tibi Chorazin, væ tibi Bethsaida, quia
si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes illæ
quæ in vobis factæ sunt, in sacco et cinere olim
poenitentiam egissent.
Matt. xi. 21.
SECUNDUM DOCTRINÆ CAPUT, DE MORTE CHRISTI, ET HOMINUM PER EAM REDEMPTIONE
I
Deus
non tantum est summe misericors, sed etiam summe justus. Postulat autem
ejus justitia (prout se in verbo revelavit), ut peccata nostra,
adversus infinitam ejus majestatem commissa, non tantum temporalibus,
sed etiam æternis, tum animi, tum corporis, poenis puniantur:
quas poenas effugere non possumus, nisi justitiæ Dei satisfiat.
II
Cum
vero ipsi satisfacere, et ab ira Dei nos liberare non possimus, Deus ex
immensa misericordia Filium suum unigenitum nobis Sponsorem dedit, qui,
ut pro nobis satisfaceret, peccatum et maledictio in cruce pro nobis,
seu vice nostra, factus est.
III
Hæc
mors Filii Dei est unica et perfectissima pro peccatis victima et
satisfactio, infiniti valoris et pretii, abunde sufficiens ad totius
mundi peccata expianda.
IV
Ideo
autem hæc mors tanti est valoris et pretii, quia persona,
quæ eam subiit, non tantum est verus et perfecte sanctus homo,
sed etiam unigenitus DEI Filius, ejusdem aeternæ et
infinitæ cum Patre et Spiritu S. essentiæ, qualem nostrum
Servatorem esse oportebat. Deinde, quia mors ipsius fuit conjuncta cum
sensu iræ Dei et maledictionis, quam nos peccatis nostris eramus
commeriti.
V
Cæterum
promissio Evangelii est, ut quisquis credit in Christum crucifixum, non
pereat, sed habeat vitam æternam. Quæ promissio omnibus
populis et hominibus, ad quos Deus pro suo beneplacito mittit
Evangelium, promiscue et indiscriminatim annunciari et proponi debet
cum resipiscentiæ et fidei mandato.
VI
Quod
autem multi per Evangelium vocati non resipiscunt, nec in Christum
credunt, sed infidelitate pereunt, non fit hoc hostiæ Christi in
cruce oblatæ defectu, vel insufficientia, sed propria ipsorum
culpa.
VII
Quotquot
autem vere credunt, et per mortem CHRISTI a peccatis, et interitu
liberantur ac servantur, illis hoc beneficium, ex sola Dei gratia, quam
nemini debet, ab æterno ipsis in Christo data, obtingit.
VIII
Fuit
enim hoc Dei Patris liberrimum consilium, et gratiosissima voluntas
atque intentio, ut mortis pretiosissimæ Filii sui vivifica et
salvifica efficacia sese exereret in omnibus electis, ad eos solos fide
justificante donandos, et per eam ad salutem infallibiliter
perducendos: hoc est, voluit Deus, ut Christus per sanguinem crucis
(quo novum foedus confirmavit) ex omni populo, tribu, gente, et lingua,
eos omnes et solos, qui ab æterno ad salutem electi, et a Patre
ipsi dati sunt, efficaciter redimeret, fide (quam, ut et alia Spiritus
Sancti salvifica dona, ipsis morte sua acquisivit) donaret, ab omnibus
peccatis, tum originali, tum actualibus, tam post, quam ante fidem
commissis sanguine suo mundaret, ad finem usque fideliter custodiret,
tandemque absque omni labe et macula gloriosos coram se sisteret.
IX
Hoc
consilium, ex æterno erga electos amore profectum ab initio mundi
in præsens usque tempus, frustra obnitentibus inferorum portis,
potenter impletum fuit, et deinceps quoque implebitur: ita quidem ut
electi suis temporibus in unum colligantur, et semper sit aliqua
credentium Ecclesia in sanguine Christi fundata, quæ illum
Servatorem suum, qui pro ea, tanquam Sponsus pro sponsa, animam suam in
cruce exposuit, constanter diligat, perseveranter colat, atque hic et
in omnem æternitatem celebret.
REJECTIO ERRORUM Quibus Exposita doctrina orthodoxa, rejicit Synodus errores erorum:
I
Qui docent, 'Quod Deus Pater Filium suum in mortem crucis destinaverit, sine certo ac definito consilio quemquam
nominatim salvandi, adeo ut impetrationi mortis Christi sua necessitas, utilitas, dignitas sarta tecta, et numeris suis
perfecta, completa atque integra constare potuisset, etiamsi impetrata redemptio nulli individuo unquam actu ipso
fuisset applicata.' Hæc enim assertio in Dei Patris sapientiam meritumque Jesu Christi contumeliosa, et Scripturæ
contraria est. Sic enim ait Servator: Ego animam pono pro ovibus, et agnosco eas. Johan. x. 15, 27. Et de Servatore
Esaias propheta: Cum posuerit se sacrificium pro reatu, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovæ in manu
ejus prosperabitur. Esai. liii. 10. Denique, articulum Fidei, quo Ecclesiam credimus, evertit.
II
Qui docent, 'Non fuisse hunc finem mortis Christi, ut novum gratiæ foedus suo sanguine reipsa sanciret, sed tantum,
ut nudum jus Patri acquireret, quodcunque foedus, vel gratiæ, vel operum, cum hominibus denuo ineundi.' Hoc enim
repugnat Scripturæ, quæ docet, Christum melioris, id est, novi foederis Sponsorem et Mediatorem factum esse. Heb.
vii. 22. Et, Testamentum in mortuis demum ratum esse. Heb. ix. 15, 17.
III
Qui docent, 'Christum per suam satisfactionem, nullis certo meruisse ipsam salutem et fidem, qua hæc Christi
satisfactio ad salutem efficaciter applicetur, sed tantum Patri acquisivisse potestatem vel plenariam voluntatem, de
novo cum hominibus agendi, et novas, quascunque vellet conditiones, præscribendi, quarum præstatio a libero hominis
arbitrio pendeat, atque ideo fieri potuisse, ut vel nemo, vel omnes eas implerent.' Hi enim de morte Christi nimis abjecte
sentiunt, primarium fructum seu beneficium per eam partum nullatenus agnoscunt, et Pelagianum errorem ab inferis
revocant.
IV
Qui
docent, ' Foedus illud novum gratiæ, quod Deus Pater, per mortis
Christi interventum cum hominibus pepigit,
non in eo consistere, quod per fidem, quatenus meritum Christi
apprehendit, coram Deo justificemur et salvemur; sed
in hoc, quod Deus, abrogata perfectæ obedientiæ legalis
exactione, fidem ipsam et fidei obedientiam imperfectam pro
perfecta legis obedientia reputet, et vitæ æternæ
præmio gratiose dignam censeat.' Hi enim contradicunt
Scripturæ,
Justificantur gratis, ejus gratia, per redemptionem factam in Jesu Christo, quem proposuit Deus placamentum per
fidem in sanguine ejus. Rom. iii. 24, 25. Et cum impio Socino, novam et peregrinam hominis coram Deo justificationem,
contra totius Ecclesiæ consensum, inducunt.
V
Qui docent, 'Omnes homines in statum reconciliationis et gratiam foederis esse assumptos, ita ut nemo propter
peccatum originate sit damnationi obnoxius, aut damnandus, sed omnes ab istius peccati reatu sint immunes.' Hæc
enim sententia repugnat Scriptura, affirmanti nos natura esse filios iræ. [Ephes. ii. 3.]
VI
Qui
impetrationis et applicationis distinctionem usurpant, ut incautis et
imperitis hanc opinionem instillent: Deum,
quantum ad se attinet, omnibus hominibus ex æquo ea beneficia
voluisse conferre, quæ per mortem Christi acquiruntur;
quod autem quidam præ aliis participes fiant remissionis
peccatorum, et vitæ æternæ, discrimen illud pendere
ex libero eorum arbitrio, se ad gratiam indifferenter oblatam
applicante, non autem ex singulari misericordiæ dono, efficaciter
in illis operante, ut præ aliis gratiam illam sibi applicent. Nam
isti, dum simulant se distinctionem hanc sano sensu
proponere, populo perniciosum Pelagianismi venenum conantur propinare.
VII
Qui docent, 'CHRISTUM, pro iis, quos Deus summe dilexit, et ad vitam æternam elegit, mori nec potuisse, nec
debuisse, nec mortuum esse, cum talibus morte CHRISTI non sit opus.' Contradicunt enim Apostolo dicenti: Christus
dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Galat. ii. 20. Item, Quis est, qui crimina intentet adversus electos DEI? DEUS est
is, qui justificat. Quis est qui condemnet? CHRISTUS est, qui mortuus est. Rom. viii. 33, 34: nimirum, pro illis. Et Salvatori
asseveranti, Ego pono animam meam pro ovibus meis, Johan. x. 15. Et, Hoc est præceptum meum, ut diligatis alii alios,
sicut ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis. Johan. xv. 12, 13.
TERTIUM ET QUARTUM DOCTRINÆ CAPUT, DE HOMINIS CORRUPTIONE, ET CONVERSIONE AD DEUM EJUSQUE MODO
I
Homo
ab initio ad imaginem Dei conditus vera et salutari sui Creatoris et
rerum spiritualium
notitia in mente, et justitia in voluntate et corde, puritate in
omnibus affectibus exornatus, adeoque
totus sanctus fuit; sed Diaboli instinctu, et libera sua voluntate a
Deo desciscens, eximiis istis donis
seipsum orbavit: atque e contrario eorum loco coecitatem, horribiles
tenebras, vanitatem, ac perversitatem judicii in mente, malitiam,
rebellionem, ac duritiem in voluntate et corde, impuritatem
denique in omnibus affectibus contraxit.
II
Qualis
autem post lapsum fuit homo, tales et liberos procreavit, nempe
corruptus corruptos;
corruptione ab Adamo in omnes posteros [solo Christo excepto] non per
imitationem [quod Pelagiani
olim voluerunt], sed per vitiosæ naturæ
propagationem, justo Dei judicio, derivata.
III
Itaque
omnes homines in peccato concipiuntur, et filii iræ
nascuntur, inepti ad omne bonum
salutare, propensi ad malum, in peccatis mortui, et peccati servi; et
absque Spiritus Sancti
regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel
ad ejus correctionem se
disponere nec volunt, nec possunt.
IV
Residuum
quidem est post lapsum in homine lumen aliquod naturæ, cujus
beneficio ille notitias
quasdam de Deo, de rebus naturalibus, de discrimine honestorum et
turpium retinet, et aliquod
virtutis ac disciplinæ externæ studium ostendit:
sed tantum abest, ut hoc naturæ lumine ad salutarem
Dei cognitionem pervenire, et ad eum se convertere possit, ut ne quidem
eo in naturalibus ac civilibus
recte utatur, quinimo qualecumque id demum sit, id totum variis modis
contaminet, atque in injustitia
detineat, quod dum facit, coram Deo inexcusabilis redditur.
V
Quæ
luminis naturæ, eadem hæc Decalogi per Mosen a Deo
Judæis peculiariter traditi est ratio:
cum enim is magnitudinem quidem peccati retegat, ejusque hominem magis
ac magis reum peragat,
sed nec remedium exhibeat, nec vires emergendi ex miseria conferat,
adeoque per carnem infirmatus
transgressorem maledictione relinquat, non potest homo per eum
salutarem gratiam obtinere.
VI
Quod
igitur nec lumen naturæ, nec lex potest, id Spiritus Sancti
virtute præstat Deus, per
sermonem, sive ministerium reconciliationis, quod est Evangelium de
Messia, per quod placuit
Deo homines credentes tam in Veteri, quam in Novo Testamento servare.
VII
Hoc
voluntatis suæ mysterium Deus in Veteri Testamento
paucioribus patefecit, in Novo
Testamento pluribus, sublato jam populorum discrimine, manifestat.
Cujus dispensationis caussa,
non in gentis unius præ alia dignitate, aut meliore luminis
naturæ usu, sed in liberrimo beneplacito,
et gratuita dilectione DEI est collocanda. Unde illi, quibus
præter et contra omne meritum tanta fit
gratia, eam humili et grato corde agnoscere, in reliquis autem, quibus
ea gratia non fit, severitatem
et justitiam judiciorum Dei cum Apostolo adorare, nequaquam vero
curiose scrutari debent.
VIII
Quotquot
autem per Evangelium vocantur, serio vocantur. Serio enim et verissime
ostendit
DEUS verbo suo, quid sibi gratum sit, nimirum, ut vocati ad se veniant.
Serio etiam omnibus ad se
venientibus et credentibus requiem animarum, et vitam æternam
promittit.
IX
Quod
multi per ministerium Evangelii vocati, non veniunt et non
convertuntur, hujus culpa non
est in Evangelio, nec in Christo per Evangelium oblato, nec in Deo per
Evangelium vocante, et
dona etiam varia iis conferente, sed in vocatis ipsis, quorum aliqui
verbum vitæ non admittunt
securi; alii admittunt quidem, sed non in cor immittunt, ideoque post
evanidum fidei temporariæ
gaudium resiliunt; alii spinis curaram et voluptatibus sæculi
semen verbi suffocant, fructusque
nullos proferunt; quod Servator noster seminis parabola docet, Matt.
xiii.
X
Quod
autem alii, per ministerium Evangelii vocati, veniunt et convertuntur,
id non est
adscribendum homini, tanquam seipsum per liberum arbitrium ab aliis
pari vel sufficiente gratia
ad fidem et conversionem instructis discernenti (quod superba Pelagii
hæresis statuit), sed Deo,
qui ut suos ab æterno in Christo elegit, ita eosdem in
tempore efficaciter vocat, fide et resipiscentia
donat, et e potestate tenebrarum erutos in Filii sui regnum transfert,
ut virtutes ejus, qui ipsos e
tenebris in admirandam hanc lucem vocavit, prædicent, et non
in se, sed in Domino, glorientur.
Scriptura apostolica passim id testante.
XI
Cæterum,
quando Deus hoc suum beneplacitum in electis exequitur, seu veram in
iis
conversionem operatur, non tantum Evangelium illis externe
prædicari curat, et mentem eorum per
Spiritum Sanctum potenter illuminat, ut recte intelligant et dijudicent
quæ sunt Spiritus Dei, sed
ejusdem etiam Spiritus regenerantis efficacia ad intima hominis
penetrat, cor clausum aperit, durum
emollit, præputiatum circumcidit, voluntati novas qualitates
infundit, facitque eam ex mortua vivam,
ex mala bonam, ex nolente volentem, ex refractaria morigeram, agitque
et roborat eam, ut, ceu
arbor bona, fructus bonarum actionum proferre possit.
XII
Atque
hæc est illa tantopere in Scripturis prædicata
regeneratio, nova creatio, suscitatio e
mortuis, et vivificatio, quam Deus sine nobis, in nobis operatur. Ea
autem neutiquam fit per solam
forinsecus insonantem doctrinam, moralem suasionem, vel talem operandi
rationem, ut post Dei
(quoad ipsum) operationem, in hominis potestate maneat regenerari vel
non regenerari, converti
vel non converti; sed est plane supernaturalis, potentissima simul et
suavissima, mirabilis, arcana,
et ineffabilis operatio, virtute sua, secundum Scripturam
(quæ ab Authore hujus operationis est
inspirata) nec creatione, nec mortuorum resuscitatione minor, aut
inferior, adeo ut omnes illi, in
quorum cordibus admirando hoc modo Deus operatur, certo,
infallibiliter, et efficaciter regenerentur,
et actu credant. Atque tum voluntas jam renovata, non tantum agitur et
movetur a Deo, sed a Deo
acta, agit et ipsa. Quamobrem etiam homo ipse per gratiam istam
acceptam credere et resipiscere
recte dicitur.
XIII
Modum
hujus operationis fideles in hac vita plene comprehendere non possunt;
in eo interim
acquiescentes, quod per istam DEI gratiam, se corde credere, et
Servatorem suum diligere, sciant
ac sentiant.
XIV
Sic
ergo fides Dei donum est, non eo quod a Deo hominis arbitrio offeratur,
sed quod homini
reipsa conferatur, inspiretur, et infundatur. Non etiam quod Deus
potentiam credendi tantum conferat,
consensum vero seu actum credendi ab hominis deinde arbitrio expectet,
sed, quod et velle credere,
et ipsum credere in homine is efficiat, qui operatur et velle et
facere, adeoque omnia operatur in
omnibus.
XV
Hanc
gratiam DEUS nemini debet. Quid enim debeat ei, qui prior dare nihil
potest, ut ei
retribuatur? Imo quid debeat ei, qui de suo nihil habet,
præter peccatum et mendacium? Qui ergo
gratiam illam accipit, soli Deo æternas debet et agit
gratias; qui illam non accipit, is aut hæc
spiritualia omnino non curat, et in suo sibi placet: aut securus se
habere inaniter gloriatur, quod
non habet. Porro de iis, qui externe fidem profitentur, et vitam
emendant, optime secundum
exemplum apostolorum judicandum et loquendum est, penetralia enim
cordium nobis sunt
incomperta. Pro aliis autem qui nondum sunt vocati, orandus est Deus,
qui quæ non sunt vocat
tanquam sint. Neutiquam vero adversus eos est superbiendum, ac si
nosmetipsos discrevissemus.
XVI
Sicuti
vero per lapsum homo non desiit esse homo, intellectu et voluntate
præditus, nec peccatum,
quod universum genus humanum pervasit, naturam generis humani sustulit,
sed depravavit, et
spiritualiter occidit; ita etiam hæc divina regenerationis
gratia, non agit in hominibus tanquam
truncis et stipitibus, nec voluntatem ejusque proprietates tollit, aut
invitam violenter cogit, sed
spiritualiter vivificat, sanat, corrigit, suaviter simul ac potenter
flectit: ut ubi antea plene dominabatur
carnis rebellio et resistentia, nunc regnare incipiat prompta, ac
sincera Spiritus obedientia; in quo
vera et spiritualis nostræ voluntatis instauratio et libertas
consistit. Qua ratione nisi admirabilis ille
omnis boni opifex nobiscum ageret, nulla spes esset homini surgendi e
lapsu per liberum arbitrium,
per quod se, cum staret, præcipitavit in exitium.
XVII
Quemadmodum
etiam omnipotens illa Dei operatio, qua vitam hanc nostram naturalem
producit
et sustentat, non excludit sed requirit usum mediorum, per
quæ Deus pro infinita sua sapientia et
bonitate virtutem istam suam exercere voluit: ita et hæc
prædicta supernaturalis Dei operatio, qua
nos regenerat, neutiquam excludit, aut evertit usum Evangelii, quod
sapientissimus Deus in semen
regenerationis, et cibum animæ ordinavit. Quare, ut Apostoli,
et qui eos secuti sunt doctores, de
gratia hac Dei ad ejus gloriam et omnis superbiæ
depressionem, pie populum docuerant, neque
tamen interim sanctis Evangelii monitis, sub verbi, sacramentorum, et
disciplinæ exercitio eum
continere neglexerunt: sic etiamnum, absit, ut docentes aut discentes
in Ecclesia Deum tentare
præsumant, ea separando, quæ Deus pro suo
beneplacito voluit esse conjunctissima. Per monita
enim confertur gratia, et quo nos officium nostrum facimus promptius,
hoc ipso Dei in nobis
operantis beneficium solet esse illustrius, rectissimeque ejus opus
procedit. Cui soli omnis, et
mediorum, et salutaris eorum fructus atque efficaciæ debetur
gloria in sæcula. Amen.
REJECTIO ERRORUM Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores eorum:
I
Qui
docent, 'Proprie dici non posse, quod peccatum originis per se
sufficiat toti generi humano condemnando, aut
temporales et æternas poenas promerendo.' Contradicunt enim
Apostolo, dicenti, Rom. v. 12: Per
unum hominem
peccatum in mundum introiit, ac per peccatum mors, et ita in omnes
homines mors transiit, in quo omnes peccaverunt.
Et vers. 16: Reatus ex
uno introiit ad condemnationem. Item, Rom. vi. 23: Peccati
stipendium mors est.
II
Qui
docent, 'Dona spiritualia, sive habitus bonos, et virtutes, ut sunt
bonitas, sanctitas, justitia, in voluntate hominis,
cum primum crearetur, locum habere non potuisse, ac proinde nec in
lapsu ab ea separari.' Pugnat enim hoc cum
descriptione imaginis Dei, quam Apostolus ponit Ephes. iv. 24; ubi
illam describit ex justitia et sanctitate, quæ omnino
in voluntate locum habent.
III
Qui
docent, 'Dona spiritualia non esse in morte spirituali ab hominis
voluntate separata, cum ea in sese nunquam
corrupta fuerit, sed tantum per tenebras mentis, et affectuum
inordinationem impedita; quibus impedimentis sublatis,
liberam suam facultatem sibi insitam exerere, id est, quodvis bonum
sibi propositum ex se, aut velle, sive eligere, aut
non velle, sive non eligere possit.' Novum hoc et erroneum est, atque
eo facit ut extollantur vires liberi arbitrii, contra
Jeremiæ prophetæ dictum, cap. xvii. 9: Fraudulentum est cor ipsum supra
omnia et perversum. Et Apostoli, Ephes. ii.
3: Inter quos
(homines contumaces) et nos omnes conversati sumus olim in
cupiditatibus carnis nostræ, facientes
voluntates carnis ac cogitationum.
IV
Qui
docent, 'Hominem irregenitum non esse proprie nec totaliter in peccatis
mortuum, aut omnibus ad bonum
spirituale viribus destitutum, sed posse justitiam vel vitam esurire ac
sitire, sacrificiumque Spiritus contriti, et contribulati,
quod Deo acceptum est, offerre.' Adversantur enim hæc apertis
Scripturæ testimoniis, Ephes. ii. 1, 5: Eratis mortui in
offensis et peccatis. Et Gen. vi. 5 et viii. 21: Imaginatio
cogitationum cordis hominis tantummodo mala est omni die.
Adhæc liberationem ex miseria et vitam esurire ac sitire,
Deoque sacrificium Spiritus contriti offerre, regenitorum est,
et eorum qui beati dicuntur. Psa. li. 19 et Matt. v. 6.
V
Qui
docent, 'Hominem corruptum et animalem gratia communi, quæ
ipsis est lumen naturæ, sive donis post lapsum
relictis, tam recte uti posse, ut bono isto usu majorem gratiam, puta
evangelicam, sive salutarem, et salutem ipsam
gradatim obtinere possit. Et hac ratione DEUM se ex parte sua paratum
ostendere, ad Christum omnibus revelandum,
quandoquidem media ad Christi revelationem, fidem, et resipiscentiam
necessaria, omnibus sufficienter et efficaciter
administret.' Falsum enim hoc esse præter omnium temporum
experientiam Scriptura testatur. Psa. cxlvii. 19, 20:
Indicat verba sua Jacobo, statuta sua et jura sua Israeli, non fecit
ita ulli genti, et jura ista non noverunt. Act. xiv. 16:
Deus sivit præteritis ætatibus omnes gentes suis
ipsarum viis incedere. Act. xvi. 6, 7: Prohibiti sunt (Paulus cum suis)
a Spiritu Sancto loqui sermonem DEI in Asia. Et, Quum venissent in
Mysiam, tentabant ire versus Bithyniam, sed non
permisit eis Spiritus.
VI
Qui
docent, 'In vera hominis conversione, non posse novas qualitates,
habitus, seu dona in voluntatem ejus a Deo
infundi, atque adeo fidem, qua primum convertimur, et a qua fideles
nominamur, non esse qualitatem seu donum a
Deo infusum; sed tantum actum hominis, neque aliter donum dici posse,
quam respectu potestatis ad ipsam perveniendi.'
Contradicunt enim hæc sacris literis, quæ testantur
DEUM novas qualitates fidei, obedientiæ, ac sensus amoris sui
cordibus nostris infundere. Jer. xxxi. 33: Indam legem meam menti
eorum, ac cordi eorum inscribam eam. Esa. xliv.
3: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam
Spiritum meum super semen tuum. Rom. v. 5:
Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui
datus est nobis. Repugnant etiam continuæ praxi
Ecclesiæ, sic apud prophetam orantis: Converte me, Domine, et
convertar. Jer. xxxi. 18.
VII
Qui
docent, 'Gratiam, qua convertimur ad Deum, nihil aliud esse quam lenem
suasionem; seu' (ut alii explicant)
'nobilissimum agendi modum in conversione hominis, et naturæ
humanæ convenientissimum esse, qui fiat suasionibus;
nihilque obstare quo minus vel sola moralis gratia homines animales
reddat spirituales; imo Deum non aliter quam
morali ratione consensum voluntatis producere: atque in eo consistere
operationis divinæ efficaciam, qua Satanæ
operationem superet, quod Deus æterna bona, Satan autem
temporaria promittat.' Omnino enim hoc Pelagianum est,
et universæ Scripturæ contrarium, quæ
præter hunc etiam alium, et longe efficaciorem ac diviniorem
Spiritus Sancti
agendi modum, in hominis conversione agnoscit. Ezech. xxxvi. 26: Dabo
vobis cor meum, et spiritum novum dabo in
medio vestri, et auferam cor lapideum, daboque cor carneum, etc.
VIII
Qui
docent, 'Deum in hominis regeneratione eas suæ
omnipotentiæ vires non adhibere, quibus voluntatem ejus ad
fidem et conversionem potenter et infallibiliter flectat; sed positis
omnibus gratiæ operationibus, quibus Deus ad
hominem convertendum utitur, hominem tamen Deo, et Spiritui
regenerationem ejus intendenti, et regenerare ipsum
volenti, ita posse resistere, et actu ipso sæpe resistere, ut
sui regenerationem prorsus impediat, atque adeo in ipsius
manere potestate, ut regeneretur vel non regeneretur.' Hoc enim nihil
aliud est, quam tollere omnem efficaciam gratiæ
Dei in nostri conversione, et actionem Dei omnipotentis subjicere
voluntati hominis, idque contra Apostolos, qui docent,
Nos credere pro efficacitate fortis roboris Dei. Ephes. i. 19. Et, Deum
bonitatis suæ gratuitam benevolentiam et opus
fidei potenter in nobis complere. 2 Thess. i. 11. Item, Divinam ipsius
vim omnia nobis donasse, quæ ad vitam et pietatem
pertinent. 2 Pet. i. 3.
IX
Qui
docent, 'Gratiam et liberum arbitrium esse causas partiales simul
concurrentes ad conversionis initium; nec
gratiam ordine causalitatis efficientiam voluntatis antecedere;' id
est, 'Deum non prius hominis voluntatem efficaciter
juvare ad conversionem, quam voluntas ipsa hominis se movet ac
determinat.' Hoc enim dogma Ecclesia prisca in
Pelagianis jam olim condemnavit, ex Apostolo Rom. ix. 16: Non est
volentis nec currentis, sed Dei miserentis. Et, 1
Cor. iv. 7: Quis te discernit? Et, Quid habes quod non acceperis? Item,
Phil. ii. 13: Deus est qui in vobis operatur
ipsum velle et perficere pro suo beneplacito.
UINTUM DOCTRINÆ CAPUT, DE PERSEVERANTIA SANCTORUM
I
Quos
Deus secundum propositum suum, ad communionem Filii sui Domini nostri
Jesu Christi,
vocat, et per Spiritum Sanctum regenerat, eos quidem et a peccati
dominio et servitute, non autem
a carne, et corpore peccati, penitus in hac vita liberat.
II
Hinc
quotidiana infirmitatis peccata oriuntur, et optimis etiam sanctorum
operibus nævi
adhærescunt: quæ illis perpetuam sese coram Deo
humiliandi, ad Christum crucifixum confugiendi,
carnem magis ac magis per Spiritum precum et sancta pietatis exercitia
mortificandi, et ad
perfectionis metam suspirandi, materiam suggerunt; tantisper dum hoc
mortis corpore soluti, cum
Agno Dei in coelis regnent.
III
Propter
istas peccati inhabitantis reliquias, et mundi insuper ac
Satanæ tentationes, non possent
conversi in ista gratia perstare, si suis viribus permitterentur. Sed
fidelis est Deus, qui ipsos in gratia
semel collata misericorditer confirmat, et in eadem usque ad finem
potenter conservat.
IV
Etsi
autem illa potentia Dei vere fideles in gratia confirmantis et
conservantis, major est, quam
quæ a carne superari possit; non semper tamen conversi ita a
Deo aguntur et moventur, ut non
possint in quibusdam actionibus particularibus a ductu
gratiæ, suo vitio, recedere, et a carnis
concupiscentiis seduci, iisque obsequi. Quapropter ipsis perpetuo est
vigilandum et orandum, ne
in tentationes inducantur. Quod cum non faciunt, non solum a carne,
mundo, et Satana, in peccata
etiam gravia et atrocia abripi possunt, verum etiam interdum justa Dei
permissione abripiuntur.
Quod tristes Davidis, Petri, aliorumque sanctorum lapsus, in sacra
Scriptura descripti, demonstrant.
V
Talibus
autem enormibus peccatis Deum valde offendunt, reatum mortis incurrunt,
Spiritum
S. contristant, fidei exercitium interrumpunt, conscientiam gravissime
vulnerant, sensum gratiæ
nonnunquam ad tempus amittunt: donec per seriam resipiscentiam in vitam
revertentibus paternus
Dei vultus rursum affulgeat.
VI
Deus
enim, qui dives est misericordia, ex immutabili electionis proposito,
Spiritum Sanctum,
etiam in tristibus lapsibus, a suis non prorsus aufert, nec eousque eos
prolabi sinit, ut gratia
adoptionis, justificationis statu excidant, aut peccatum ad mortem,
sive in Spiritum Sanctum
committant, et ab eo penitus deserti in exitium æternum sese
præcipitent.
VII
Primo
enim in istis lapsibus conservat in illis semen illud suum immortale,
ex quo regeniti sunt,
ne illud pereat aut excutiatur. Deinde per verbum et Spiritum suum, eos
certo et efficaciter renovat
ad poenitentiam, ut de admissis peccatis ex animo secundum Deum
doleant, remissionem in sanguine
Mediatoris, per fidem, contrito corde, expetant, et obtineant, gratiam
Dei reconciliati iterum sentiant,
miserationes per fidem ejus adorent, ac deinceps salutem suam cum
timore et tremore studiosius
operentur.
VIII
Ita
non suis meritis, aut viribus, sed ex gratuita Dei misericordia id
obtinent, ut nec totaliter
fide et gratia excidant, nec finaliter in lapsibus maneant aut pereant.
Quod quoad ipsos non tantum
facile fieri posset, sed et indubie fieret; respectu autem Dei fieri
omnino non potest: eum nec
consilium ipsius mutare, promissio excidere, vocatio secundum
propositum revocari, Christi
meritum, intercessio, et custodia irrita reddi nec Spiritus Sancti
obsignatio frustranea fieri aut deleri
possit.
IX
De
hac electorum ad salutem custodia, vereque fidelium in fide
perseverantia, ipsi fideles certi
esse possunt, et sunt pro mensura fidei, qua certo credunt se esse et
perpetuo mansuros vera et viva
Ecclesiæ membra, habere remissionem peccatorum, et vitam
æternam.
X
Ac
proinde hæc certitudo non est ex peculiari quadam revelatione
præter aut extra verbum facta,
sed ex fide promissionum Dei, quas in verbo suo copiosissime in nostrum
solatium revelavit: ex
testimonio Spiritus
Sancti testantis cum spiritu nostro nos esse Dei
filios et hæredes. Rom. viii.
16. Denique ex serio et sancto bonæ conscientiæ et
bonorum operum studio. Atque hoc solido
obtinendæ victoriæ solatio, et infallibili
æternæ gloriæ arrha, si in hoc mundo
electi Dei
destituerentur, omnium hominum essent miserrimi.
XI
Interim
testatur Scriptura fideles in hac vita cum variis carnis dubitationibus
conflictari, et in
gravi tentatione constitutos hanc fidei plerophoriam, ac
perseverantiæ certitudinem, non semper
sentire. Verum Deus, Pater omnis consolationis, supra vires tentari eos
non sinit, sed cum tentatione
præstat evasionem. 1 Cor. x. 13. Ac per Spiritum
Sanctum
perseverantiæ certitudinem in iisdem
rursum excitat.
XII
Tantum
autem abest, ut hæc perseverantiæ certitudo vere
fideles superbos, et carnaliter securos
reddat, ut e contrario humilitatis, filialis reverentiæ!,
veræ pietatis, patientia; in omni lucta, precum
ardentium, constantiæ in cruce et veritatis confessione,
solidique in Deo gaudii vera sit radix: et
consideratio istius beneficii sit stimulus ad serium et continuum
gratitudinis et bonorum operum
exercitium, ut ex Scripturæ testimoniis et sanctorum exemplis
constat.
XIII
Neque
etiam in iis, qui a lapsu instaurantur, lasciviam ant pietatis injuriam
procreat rediviva
perseverantiæ fiducia; sed multo majorem curam de viis Domini
solicite custodiendis, quæ
præsparatæ sunt ut in illis ambulando
perseverantiæ suæ certitudinem retineant, ne
propter paternæ
benignitatis abusum propitii Dei facies (cujus contemplatio piis vita
dulcior, subductio morte
acerbior) denuo ab ipsis avertatur, et sic in graviores animi cruciatus
incidant.
XIV
Quemadmodum
autem Deo placuit, opus hoc suum gratiæ per
prædicationem Evangelii in nobis
inchoare; ita per ejusdem auditum, lectionem, meditationem,
adhortationes, minas, promissa, nec
non per usum sacramentorum illud conservat, continuat, et perficit.
XV
Hanc
de vere credentium ac sanctorum perseverantia, ejusque certitudine,
doctrinam, quam
Deus ad nominis sui gloriam, et piarum animarum solatium, in verbo suo
abundantissime revelavit,
cordibusque fidelium imprimit, caro quidem non capit, Satanas odit,
mundus ridet, imperiti et
hypocritæ in abusum rapiunt, spiritusque erronei oppugnant;
sed sponsa Christi ut inæstimabilis
pretii thesaurum tenerrime semper dilexit, et constanter propugnavit:
quod ut porro faciat procurabit
Deus, adversus quem nec consilium valere, nec robur ullum
prævalere potest. Cui soli Deo, Patri,
Filio, et Spiritui Sancto sit honor et gloria in sempiternum. Amen.
REJECTIO ERRORUM Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores eorum:
I
Qui
docent, 'Perseverantiam vere fidelium non esse effectum electionis, aut
donum Dei morte Christi partum, sed
esse conditionem novi foederis, ab homine ante sui electionem ac
justificationem' (ut ipsi loquuntur) 'peremtoriam,
libera voluntate præstandam.' Nam sacra Scriptura testatur
eam ex electione sequi, et vi mortis, resurrectionis et
intercessionis Christi electis donari. Rom. xi. 7: Electio assecuta
est, reliqui occalluerunt. Item, Rom. viii. 32: Qui
proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit ipsum,
quomodo non cum eo nobis omnia donabit? Quis
intentabit crimina adversus electos Dei? Deus est qui justificat. Quis
est qui condemnet? Christus in est qui mortuus
est, imo qui etiam resurrexit, qui etiam sedet ad dexteram Dei, qui
etiam intercedit pro nobis: Quis nos separabit a
dilectione Christi?
II
Qui
docent, ' Deum quidem hominem fidelem sufficientibus ad perseverandum
viribus instruere, ac paratum esse
eas in ipso conservare si officium faciat: positis tamen illis omnibus,
quæ ad perseverandum in fide necessaria sunt,
quæque Deus ad conservandam fidem adhibere vult, pendere
semper a "voluntatis arbitrio, ut perseveret, vel non
perseveret.' Haec enim sententia manifestum Pelagianismum continet; et
homines, dum vult facere liberos, facit
sacrilegos, contra perpetuum evangeliæ doctrina; consensum,
quas omnem gloriandi materiam homini adimit, et hujus
beneficii laudem soli divinæ gratia; transcribit; et contra
Apostolum testantem: Deum
esse qui confirmabit nos usque
in finem inculpatos in die Domini nostri Jesu Christi. 1
Cor. i. 8.
III
Qui
docent, 'Vere credentes et regenitos non tantum posse a fide
justificante, item gratia, et salute totaliter et
finaliter excidere, sed etiam reipsa non raro ex iis excidere, atque in
æternum perire. 'Nam hæc opinio ipsam
justificationis
ac regenerationis gratiam, et perpetuam Christi custodiam irritam
reddit, contra diserta Apostoli Pauli verba, Rom. v.
8, 9: Si Christus pro
nobis mortuus est, quum adhuc essemus peccatores,
multo igitur magis, jam justificati in sanguine
ejus, servabimur per ipsum ab ira. Et contra Apostolum
Johannem, 1 John
iii. 9: Omnis qui natus
est ex Deo, non dat
operam peccato: quia semen ejus in eo manet, nec potest peccare, quia
ex Deo genitus est. Nec non contra verba Jesu
Christi, Johan. x. 28, 29: Ego
vitam æternam do ovibus meis,
et non peribunt in æternum, nec rapiet eas quisquam de
manu mea; Pater meus, qui mihi eas dedit, major est omnibus, nec ullus
potest eas rapere de manu Patris mei.
IV
Qui
docent, 'Vere fideles ac regenitos posse peccare peccato ad mortem, vel
in Spiritum Sanctum.' Quum idem
Apostolus Johan. [Ep. I.] cap. v. postquam vers. 16, 17 peccantium ad
mortem meminisset, et pro iis orare vetuisset,
statim ver. 18 subjungat: Scimus
quod quisquis natus est ex Deo, non
peccat (nempe illo peccati genere), sed qui genitus
est ex Deo, conservat seipsum, et malignus ille non tangit eum.
V
Qui
docent, 'Nullam certitudinem futuræ perseverantiæ
haberi posse in hac vita, absque speciali revelatione.' Per
hanc enim doctrinam vere fidelium solida consolatio in hac vita
tollitur, et pontificiorum dubitatio in Ecclesiam reducitur.
Sacra vero Scriptura passim hanc certitudinem, non ex speciali et
extraordinaria revelatione, sed ex propriis filiorum
Dei signis, et constantissimis Dei promissionibus petit. Imprimis
Apostolus Paulus, Rom. viii. 39: Nulla
res creata
potest nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu,
Domino nostro. Et Johannes, Epist. I. iii. 24: Qui servat
mandata ejus, in eo manet, et ille in eo: et per hoc novimus ipsum in
nobis manere, ex Spiritu quem dedit nobis.
VI
Qui
docent, 'Doctrinam de perseverantiæ: ac salutis certitudine,
ex natura et indole sua, esse carnis pulvinar, et
pietati, bonis moribus, precibus aliisque sanctis exercitiis noxiam;
contra vero de ea dubitare, esse laudabile.' Hi enim
demonstrant se efficaciam divinæ gratiæ, et
inhabitantis Spiritus S. operationem ignorare: et contradicunt Apostolo
Johanni contrarium disertis verbis affirmanti, Epist. I. iii. 2, 3: Dilecti mei, nunc filii Dei
sumus; sed nondum patefactum est id quod
erimus: scimus autem fore, ut quum ipse patefactus fuerit, similes ei
simus, quoniam videbimus eum, sicuti
est. Et quisquis habet hanc spem in eo, purificat seipsum, sicut et
ille purus est. Hi præterea sanctorum tam
Veteris
quam Novi Testament! exemplis redarguuntur, qui licet de sua
perseverantia et salute essent certi, in precibus tamen,
aliisque pietatis exercitiis, assidui fuerunt.
VII
Qui
docent, 'Fidem temporariorum a justificante et salvifica fide non
differre nisi sola duratione.' Nam Christus
ipse Matt. xiii. 20 et Luc. viii. 13 ac deinceps, triplex
præterea inter temporarios et veros fideles discrimen
manifesto
constituit, quum illos dicit semen recipere in terra petrosa, hos in
terra bona, seu corde bono: illos carere radice, hos
radicem firmam habere: illos fructibus esse vacuos, hos fructum suum
diversa mensura, constanter seu perseveranter
proferre.
VIII
Qui
docent, 'Non esse absurdum, hominem priore regeneratione extincta,
iterate, imo renasci.' Hi enim per hanc
doctrinam negant seminis Dei, per quod renascimur, incorruptibilitatem:
adversus testimonium Apostoli Petri, Epist.
I. i. 23: Renati non ex
semine corruptibili, sed incorruptibili.
IX
Qui
docent, 'Christum nunquam rogasse pro infallibili credentium in fide
perseverantia. 'Contradicunt enim ipsi
Christo, dicenti, Luc. xxii. 32: Ego
rogavi pro te, Petre, ne deficiat
fides tua; et Evangelistæ Johanni, testanti,
Johan.
xvii. 20, Christum non tantum pro apostolis, sed etiam pro omnibus, per
sermonem ipsorum credituris, orasse, ver. 11:
Pater sancte, conserva eos in nomine tuo; Et ver. 15: Non oro ut eos
tollas e mundo, sed ut conserves eos a malo.
CONCLUSIO
Atque hæc est perspicua,
simplex, et ingenua Orthodoxæ de Quinque Articulis in Belgio
controversis doctrinæ declaratio, et errorum, quibus
Ecclesiæ Belgicæ aliquamdiu sunt
perturbatæ,
rejectio, quam Synodus ex verbo Dei desumptam, et Confessionibus
Reformatarum Ecclesiarum
consentaneam esse judicat. Unde liquido apparet eos, quos id minime
decuit, citra omnem veritatem,
æquitatem, et charitatem, populo inculcatum voluisse:
'Doctrinam Ecclesiarum
Reformatarum de prædestinatione et annexis ei capitibus,
proprio
quodam genio atque impulsu, animos hominum ab omni pietate et religione
abducere:
esse carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanæ, ex qua omnibus insidietur, plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis lethaliter configat:
eandem facere Deum authorem peccati, injustum, tyrannum, hypocritam; nec aliud esse quam interpolatum Stoicismum, Manicheismum, Libertinismum, Turcismum:
eandem reddere homines carnaliter securos, quippe ex ea persuasos electorum saluti, quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos secure atrocissima quæque scelera posse perpetrare; reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia sanctorum opera vere fecerint:
eadem doceri Deum nudo puroque voluntatis arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam mundi partem ad æternam damnationem prædestinasse et creasse:
eodem modo, quo electio est fons et caussa fidei ac bonorum operum, reprobationem esse caussam infidelitatis et impietatis:
multos fidelium infantes ab uberibtis matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam præcipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec Ecclesiæ in eorum baptismo preces prodesse queant.'
Et quæ ejus generis sunt alia plurima, quæ Ecclesiæ Reformatæ non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore detestantur.
esse carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanæ, ex qua omnibus insidietur, plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis lethaliter configat:
eandem facere Deum authorem peccati, injustum, tyrannum, hypocritam; nec aliud esse quam interpolatum Stoicismum, Manicheismum, Libertinismum, Turcismum:
eandem reddere homines carnaliter securos, quippe ex ea persuasos electorum saluti, quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos secure atrocissima quæque scelera posse perpetrare; reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia sanctorum opera vere fecerint:
eadem doceri Deum nudo puroque voluntatis arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam mundi partem ad æternam damnationem prædestinasse et creasse:
eodem modo, quo electio est fons et caussa fidei ac bonorum operum, reprobationem esse caussam infidelitatis et impietatis:
multos fidelium infantes ab uberibtis matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam præcipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec Ecclesiæ in eorum baptismo preces prodesse queant.'
Et quæ ejus generis sunt alia plurima, quæ Ecclesiæ Reformatæ non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore detestantur.
Quare quotquot nomen Servatoris nostri
Jesu Christi pie invocant,
eos Synodus hæc Dordrechtana per nomen Domini obtestatur, ut
de Ecclesiarum Reformatarum
fide, non ex coacervatis hinc inde calumniis, vel etiam privatis
nonnullorum, tum veterum tum
recentium doctorum dictis, sæpe etiam aut mala fide citatis,
aut corruptis, et in alienum sensum detortis, sed ex publicis ipsarum
Ecclesiarum Confessionibus, et ex hac orthodoxæ
doctrinæ
declaratione, unanimi omnium et singulorum totius Synodi membrorum
consensu firmata, judicent.
Calumniatores deinde ipsos serio monet, viderint quam grave Dei. judicium sint subituri, qui contra tot Ecclesias, contra tot Ecclesiarum Confessiones, falsum testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere fidelium societatem suspectam reddere satagunt.
Calumniatores deinde ipsos serio monet, viderint quam grave Dei. judicium sint subituri, qui contra tot Ecclesias, contra tot Ecclesiarum Confessiones, falsum testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere fidelium societatem suspectam reddere satagunt.
Postremo hortatur hæc
Synodus omnes in Evangelio Christi symmystas, ut in hujus
doctrinæ
pertractatione, in scholis atque in ecclesiis, pie et religiose
versentur, earn tum lingua, tum calamo,
ad Divini nominis gloriam, vitæ sanctitatem, et
consternatorum animorum solatium accommodent,
cum Scriptura secundum fidei analogiam non solum sentiant, sed etiam
loquantur; a phrasibus
denique iis omnibus abstineant, quæ præscriptos
nobis gennini sanctarum Scripturarum sensus
limites excedunt, et protervis sophistis justam ansam præbere
possint doctrinam Ecclesiarum
Reformatarum sugillandi, aut etiam calumniandi.
Filius Dei Jesus
Christus, qui ad dextram Patris
sedens dat dona hominibus, sanctificet nos in veritate, eos qui errant
adducat ad veritatem,
calumniatoribus sanæ doctrinæ ora obstruat, et
fidos verbi sui ministros spiritu sapientiæ et
discretionis instruat, ut omnia ipsorum eloquia ad gloriam Dei, et
ædificationem auditorum, cedant.
Amen.