Belgic Confession
Change editions
Confessio Belgica
Latin
1
Corde credimus et ore confitemur omnes unicam esse et simplicem essentiam spiritualem, quam Deum vocamus; eumque aeternum, incomprehensibilem, invisibilem, immutabilem, infinitum, omnipotentem, summe sapientem, iustum et bonum omniumque bonorum fontem uberrimum.
2
Duobus autem modis eum cognoscimus: primo per creationem, conservationem atque totius mundi gubernationem; quandoquidem is coram oculis nostris est instar libri pulcherrimi, in quo creaturae omnes, magnae minoresque, loco characterum sunt, qui nobis Dei invisibilia contemplanda exhibent; aeternam nempe eius potentiam et divinitatem, ut Paulus Apostolus loquitur, Rom. I, 20. Quae omnia ad convincendos et inexcusabiles reddendos homines sufficiunt.
Secundo ipse sese nobis longe manifestius et plenius in sacro et divino suo Verbo cognoscendum praebet, quantum quidem id ad gloriam ipsius nostramque in hac vita salutem necessarium est.

3
Confitemur hoc Dei verbum non humana voluntate allatum traditumque fuisse; sed sanctos Dei viros divino afflatos Spiritu locutos esse, ut beatus Petrus ait. Postea vero Deus, pro singulari cura, quam de nobis nostraque salute gerit, servis suis Prophetis et Apostolis mandavit, ut sua illa oracula scriptis consignarent. Quin et ipse duas tabulas legis digito suo exaravit. Atque hanc ob causam scripta huiusmodi Sacras et Divinas Scripturas appellamus.
4
Sacram autem Scripturam duobus voluminibus, Veteris nimirum et Novi Testamenti, complectimur: qui sunt libri Canonici, quibus nihil opponi potest. Eorum in Dei Ecclesia hic est catalogus:
Veteris quidem Testamenti, quinque Libri Moysis, nempe Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Liber Iosuae, Iudicum, Ruth, duo Libri Samuelis et duo Regum, duo Libri Chronicorum, qui Paralipomenon dicuntur; primus Esdrae, Nehemias, Esther. Item Iob, Psalmi Davidis, tres Libri Salomonis, videlicet Proverbia, Ecclesiastes et Canticum Canticorum; quattuor Prophetae maiores, Esaias, Ieremias, cum eiusdem Threnis, Ezechiel et Daniel; inde reliqui duodecim minores Prophetae, nempe Oseas, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Nahum, Habacuc, Zophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias.
Novi vero Testamenti, quattuor Evangelistae, Sanctus scilicet Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes; Acta Apostolorum; quattuordecim Epistolae S. Paulin, quae sunt ad Romanos, ad Corinthios duae, Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses, ad Thessalonicenses duae, ad Timotheum duae, ad Titum, Philemonem, Hebraeos; et septem epistolae reliquorum Apostolorum, nempe Iacobi, Petri duae, Iohannis tres, Iudae; Apocalypsis denique S. Iohannis Apostoli.

5
Hosce omnes libros solos pro Sacris et Canonicis recipimus, ut ad eos, veluti ad regulam, fides nostra exigatur: iisque tamquam fundamento innitatur et stabiliatur. Eaque omnia, quae illis continentur, absque omni dubitatione credimus: idque non tam, quod Ecclesia eos pro huiusmodi recipiat et approbet, quam inprimis, quod Spiritus Sanctus in cordibus nostris testetur a Deo profectos esse, comprobationemque eius in se ipsis habeant: cum vel ipsi caeci ea, quae in illis praedicta fuerunt, evenire, ipso quasi contactu deprehendant.
6
Differentiam porro constituimus inter libros hosce Sacros et apocryphos; qui sunt: tertius et quartus Esdrae; Libri Tobiae, Judith, Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch cum epistola Ieremiae, Adiectiones ad Estherem, Canticum in fornace trium puerorum, Historia Susannae, Idoli Belis et Draconis, Oratio Manassis, duo praeterea libri Machabaeorum;
quos quidem Ecclesia legere et ex iis documenta de rebus cum libris Canonicis consentientibus desumere potest. At nequaquam ea ipsorum vis et autoritas est, ut ex ullo testimonio ipsorum aliquod dogma de fide aut Religione Christiana certo constitui possit: tantum abest, ut divinorum illorum, librorum autoritatem imminuere valeant.

7
Credimus Sacram hanc Scripturam Dei voluntatem perfecte complecti et quodcumque ab hominibus, ut salutem consequantur, credi necesse est, in illa sufficienter edoceri. Nam cum illic omnis divini cultus ratio, quem Deus a nobis exigit, fusissime descripta sit, nulli hominum, ne Apostolis quidem, fas est aliter docere, quam iampridem in Sacris literis edocti sumus; immo vero, etiamsi e caelo Angelus foret, ut ait Apostolus Paulus. Cum enim vetitum sit, ne quis Dei Verbo quicquam addat aut detrahat, satis eo ipso demonstratur, doctrinam illius perfectissimam omnibusque modis consummatam esse.
Sed nec cum Divinis iisdem Scripturis, ulla hominum, quantavis sanctitate praeditorum scripta, neque ulla consuetudo, cum divina veritate, (veritas enim rebus omnibus antecellit) neque multitudo, neque antiquitas, neque temporum personarumque successio, neque Concilia, Decreta, aut Statuta comparari possunt. Omnes enim homines mendaces ex seipsis sunt, ipsaque vanitate vaniores. Idcirco, toto animo reiicimus quidquid cum certissima hac regula non convenit, quemadmodum edocti ab Apostolis sumus, cum dicunt: Probate spiritus an ex Deo sint. Item: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert, ne recipite eum in domum vestram.

8
Secundum hanc veritatem et Dei Verbum credimus in unum Deum, qua est unica essentia, in qua tres sunt Personae, incommunicabilibus proprietatibus ab aeterno revera ac reipsa distinctae; nempe Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Pater omnium rerum tam visibilium quam invisibilium causa, origo atque principium est; Filius est Verbum, sapientia et imago Patris; Spiritus Sanctus virtus et potentia aeterna, a Patre Filioque procedens.
Verumtamen haec distinctio non efficit, ut Deus in tres sit divisus; quandoquidem Scriptura nos docet, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum singulos distinctam habere suis proprietatibus hypotasin. Ita tamen, ut tres hae Personae tantum sint unus et solus ille Deus. Manifestum itaque est, Patrem non esse Filium neque Filium esse Patrem; similiter, Spiritum Sanctum nec Patrem neque Filium esse.
Interim Personae illae, ita distinctae, non sunt divisae neque inter se confusae aut permixtae. Non enim Pater carnem assumpsit, ut nec Spiritus Sanctus sed solus Filius. Pater numquam sine Filio suo nec sine Spiritu suo Sancto fuit. Quia tres hi in una eademque essentia aeternitate sunt aequales. Nihil hic prius est aut posterius, cum omnes tres unum sint, tum veritate et potentia, tum bonitate et misericordia.

9
Haec vero omnia cognoscimus tam ex Sacrae Scripturae testimoniis, quam ipsa-rum Personarum effectis; iisque potissimum, quae in nobismetipsis percipimus. Et Sacrae quidem Scripturae testimonia, quae nos ndocent Sanctam hanc Trinitatem credere, in compluribus Veteris Testamenti locis exstant, quae non tam numeranda, quam seligenda discernendaque sunt. Libro Geneseos dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, etc. Deus itaque creavit hominem ad imaginem suam: marem et foeminam creavit eos. Item: Ecce Adam factus est tamquam unus e nobis. Ex eo quod ait, faciamus hominem ad imaginem nostram, plures esse in Deitate Personas apparet. Cum vero inquit, Deus creavit, unitatem indicat. Verum id quidem est, ibidem non exprimi quot sint personae sed quod nobis in Testamento Veteri paulo est obscurius, id perspicuum est admodum in Novo.
Nam cum Dominus noster in Iordane baptizaretur, Patris vox audita fuit dicentis: Hic est Filius meus dilectus; Filius in aquis visus est; Spiritus Sanctus sub specie columbae apparuit. Quin etiam in omnium fidelium Baptismo haec formula a Christo praescripta fuit: Baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In Euangelio S. Lucae Angelus Gabriel Mariam matrem Domini nostri ita alloquitur: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit te: propterea id etiam quod nascetur ex te Sanctum, Filius Dei vocabitur. Item: Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Spiritus Sancti sit vobiscum. Et: Tres sunt qui testificantur in coelo; Pater, Sermo et Spiritus Sanctus atque hi tres unum sunt.
Quibus omnibus locis plene docemur, tres esse in unica Dei essentia Personas. Quamvis autem haec doctrina omnem humani ingenii captum longe excedat, nihilominus illam ex Dei Verbo nunc quidem credimus; expectamus vero perfectam eius notitiam fruitionemque in caelis. Notanda sunt porroetiam singularia trium harum Personarum erga nos officia et effecta. Pater vocatur noster Creator, virtute sua; Filius noster est Servator et Redemptor, sanguine suo; Spiritus autem Sanctus noster sanctificator, sua in cordibus nostris inhabitatione. Atque haec Sanctae Trinitatis doctrina iam inde ab Apostolorum aetate in hunc usque diem in vera Ecclesia semper asserta et conservata fuit, adversus Iudaeos, Mahumetanos atque quosdam pseudochristianos haereticosque, utpote Marcionem, Manetem, Praxeam, Sabellium, Samosatenum, Arrium et similes alios, qui iure meritoque ab Orthodoxis Patribus condemnati fuerunt. Idcirco in hoc negotio lubenter recipimus tria illa Symbola, Apostolorum scilicet, Nicaenum et Athanasii; similiterque ea, quae a veteribus patribus iuxta illorum Symbolorum sententiam statuta sunt.

10
Credimus Iesum Christum secundum naturam suam divinam unigenitum Dei Filium esse; ab aeterno genitum, non factum aut creatum (ita enim foret creatura) sed eiusdem cum Patre essentiae, coaeternum, expressam imaginem hypostaseos Patris et splendorem gloriae ipsius, in omnibus illi aequalem. Qui quidem Dei Filius est non tantum ab eo tempore, quo nostram naturam assumpsit, sed ab omni aeternitate, ut haec testimonia inter sese collata nos docent.
Moyses ait: Deummundum creasse. Sanctus vero Iohannes: Omnia per Sermonem facta fuisse, quem et Deum vocat. Et Apostolus: Deum saecula fecisse per Filium suum. Item: Deum creasse omnia per Iesum Christum. Necesse itaque eum, qui Deus, Sermo, Filius et Iesus Christus nominatur, iam tum exstitisse, cum ab ipso omnia crearentur. Ideoque Propheta Micheas inquit: Exitus eius ab initio, a diebus aeternitatis. Et Apostolus: Est absque initio dierum et absque fine vitae. Est igitur verus et aeternus ille Deus atque omnipotens, quem invocamus, adoramus et colimus.

11
Credimus praeterea et confitemur, Spiritum Sanctum a Patre et Filio ab aeterno procedere; non itaque factum nec creatum neque etiam genitum; sed solummodo ab utroque procedentem: qui ordine tertia in Trinitate persona est, eiusdem essentiae, maiestatis et gloriae cum Patre Filioque; adeoque verus et aeternus Deus, ut nos sacra Scriptura docet.
12
Credimus Patrem per Verbum, hoc est, Filium suum, caelum et terram ceterasque creaturas omnes, quando ipsi visum fuit, ex nihilo creasse; illisque singulis suam essentiam, formam et figuram variaque officia tribuisse, ut creatori suo inservirent; eumque etiam nunc eas omnes, pro aeterna sua providentia et immensa sua virtute, sustentare et regere; idque, ut illae quidem homini, homo vero Deo suo inserviat.
Creavit praeterea Angelos eosque bonos, ut nuntii eius essent, electis eius ministrarent; quorum alii, ab excellentia, in qua eos Deus creaverat, in perditionem aeternam prolapsi sunt; alii, divina gratia, in primo illo statu suo perstiterunt atque permanserunt. Diaboli autem et cacodaemones ita corrupti sunt, ut Dei omnisque boni sint hostes, qui omnibus viribus, Ecclesiae ac singulis eius membris, veluti praedones insidiantur, ut imposturis suis omnia destruant perdantque. Ideoque propria sua malitia aeternae condemnationi adiudicati, horrenda tormenta indies expectant.
Ac proinde detestamur Sadducaeorum errorem, qui Spiritus et Angelos ullos esse negant; itemque et Manichaeorum, qui asserunt diabolos ex seipsis originem suam ducere et ex propria sua natura absque sui corruptione malos esse.

13
Credimus benignum illum Deum, postquam res omnes creasset, minime eas casui aut fortunae permisisse sed secundum sanctum suam voluntatem eum in modum regere et gubernare, ut nihil in hoc mundo absque ipsius ordinatione eveniat; quamvis tamen Deus peccatorum quae fiunt neque autor neque reus sit. Tanta enim tamque incomprehensibilis ipsius potentia et bonitas, ut opus suum optime iustissimeque ordinet et exsequatur, etiam cum et diabolus et impii iniuste agunt.
Quae vero ita agit, ut humanum excedant sensum, in ea nolumus curiose ultra quam fert captus noster inquirere. Quinimo omni animi submissione et reverentia occulta nobis Dei iudicia adoramus: sufficitque nobis, Christi esse discipulos, ut ea dumtaxat discamus quae ipse Verbo suo nos docet, ut ne usquam hosce limites transiliamus.
Haec doctrina ineffabilem nobis adfert consolationem, dum ea erudimur, nihil nobis fortuito nec sine optimi Patris nostri et caelestis voluntate evenire posse. Qui pro nobis cura vere paterna excubat omnesque sibi creaturas ita subditas habet, ut ne capillus quidem capitis nostri, qui omnes numerati sunt, imo nec passerculus ullus humi cadere sine Patris nostri voluntate possit. In quo quidem toti conquiescimus, persuasi eum diabolos omnesque inimicos nostros veluti habenis continere, ut sine eius permissione et voluntate nobis nocere nequeant. Eoque reiicimus detestandum Epicureorum errorem, qui dicunt, nihil Deum curare omniaque fortunae permittere.

14
Credimus Deum ex terrae pulvere hominem creasse et ad suam imaginem et simulitudinem fecisse atque efformasse; bonum nempe, iustum et sanctum. Qui suo sese arbitrio ad divinam voluntatem per omnia componere posset. Verum, cum in honore esset, idipsum non intellexit nec excellentiam suam cognovit sed seipsum, verbis diaboli aurem praebens, peccato ac proinde morti et maledictioni volens subiecit.
Nam mandatum vitae, quod acceperat, transgressus est; seseque a Deo, qui vera ipsius erat vita, peccato suo penitus devulsit totamque naturam suam corrupit. Quo se morti corporeae et spirituali obnoxium reddidit. Atque ita improbus perversusque effectus et in viis studiisque suis corruptus, praeclara illa omnia dona, quae a Deo acceperat, amisit. Adeo ut ipsi tantum exigua quaedam illorum vestigia remanserint; quae tamen ad reddendum eum inexcusabilem sufficiant, quoniam, quidquid in nobis est lucis, in tenebras versum est, ut Scriptura nos docet, dicens: Lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Ubi S. Iohannes homines tenebras appellat.
Idcirco reiicimus, quaecumque cum his pugnantia de libero hominis arbitrio docentur; utpote qui tantum servus est peccati, neque quidquam ex se habere potest, nisi datum sit illi caelitus. Quis enim iactare audeat, se boni quidquam, tamquam ex seipso, praestare posse, cum Iesus Christus dicat: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus, qui me misit, traxerit eum. Quis voluntatem suam ostentet, qui intelligat: Affectionem carnis, inimicitiam esse adversus Deum? Quis de intelligentia vel hiscere audeat, qui sciat: Hominem animalem non esse capacem eorum, quae sunt Spiritus Dei? In summa, quis vel ullam cogitationem in medium proferat, cum intelligat: Nos non esse idoneos ex nobis ipsis ad cogitandum quicquam veluti ex nobis ipsis, sed quod idonei simus ex Deo esse? Firmum ergo et ratum merito manere oportet, dictum illud Apostoli: Deum esse qui efficit in nobis et ipsum velle et perficere pro suo beneplacito. Nulla enim intelligentia nec voluntas conformis est divinae, nisi quam Christus in illis fuerit operatus. Quod nos docet cum ait: Sine me nihil potestis facere.

15
Credimus, Adami inoboedientia peccatum originis in totum genus humanum diffusum fuisse; quod est totius naturae corruptio et vitium haereditarium: quo et ipsi infantes in matris suae utero polluti sunt; quodque veluti radix omne peccatorum genus in homine producit; ideoque ita foedum et execrabile est coram Deo, ut ad generis humani condemnationem sufficiat. Neque vero hoc ipsum per Baptismum etiam penitus aboletur, aut radicitus evellitur: quand-doquidem assidue veluti aqua ebulliens, ex ea tamquam ex infausta scaturigine peccatum emanet;
quamvis Dei filiis in condemnationem id non imputetur, verum gratia et misericordia eius condonetur. Non tamen ut secure peccato indormiant sed ut corruptionis huius sensus crebriores gemitus in fidelibus excitet, qui desiderant, ab hoc corpore mortis liberari. Quapropter reiicimus Pelagianorum errorem, qui asserunt hoc peccatum tantum ex imitatione esse.

16
Credimus, posteaquam tota Adami progenies sic in perditionem et exitium, primi nominis culpa, praecipitata fuit, Deum se talem demonstrasse, qualis est; nimirum, misericordem et iustum. Misericordem quidem, eos ab hac perditione liberando et servando, quos aeterno et immutabili suo consilio pro gratuita sua bonitate in Iesu Christo Domino nostro elegit et selegit absque ullo operum eorum respectu. Iustum vero, reliquos in lapsu et perditione, in quam sese praecipitaverant, relinquendo.
17
Credimus benignissimum illum Deum nostrum, cum cerneret hominem sese ita in mortem tam corporalem, quam Spiritualem praecipitem dedisse, prorsusque miserum effectum, ipsummet pro admirabili sua sapientia et bonitate eum, cum ab ipso totus tremebundus fugeret, quaesivisse ac consolatum esse, promissione illi facta de donando Filio suo ex muliere nascituro, qui serpentis caput contereret, atque illum beatum redderet.
18
Confitemur itaque, Deum promissionem veteribus patribus, per os sanctorum Prophetarum factum, implevisse, cum constituto tempore Filium illum suum proprium, unigenitum et aeternum, in mundum misit; qui forma servi accepta similis hominibus factus est et veram naturam humanam cum omnibus ipsius infirmitatibus, excepto peccato, vere assumpsit, conceptus in utero beatae virginis Mariae, idque virtute Spiritus Sancti absque viri opera. Quin et non solum naturam humanam quoad corpus assumpsit sed et veram hominis animam, ut verus esset homo. Nam cum anima non minus quam corpus perdita esset, necesse fuit eillum utrumque assumere, ut utrumque simul servaret.
Quare profitemur contra Anabaptistarum haeresin, negantium Christum carnem humanam ex matre sua assumpsisse, Christum carnis et sanguinis puerorum participem factum, fructum esse lumborum Davidis secundum carnem, factum esse ex semine Davidis secundum carnem, fructum uteri virginis Mariae, factum ex muliere, germen Davidis, surculum ex radice Iesse, ortum e Iuda atque e Iudaeis secundum carnem progenitum, ex semine Abrahae, siquidem semen Abrahae assumpsit, fratribus suis per omnia factus similis, excepto peccato. Adeo, ut hoc modo revera sit noster Emmanuel, id est, Deus nobiscum.

19
Credimus hac conceptione Personam Filii unitam atque coniunctam fuisse inseparabiliter cum humana natura. Ita, ut non sint duo Filii Dei, nec duae Personae, sed duae naturae in unam Personam unitae, quarum utraque proprietates suas distinctas retineat. Adeo ut, sicut natura divina semper increata permansit absque initio dierum et vitae fine, caelum et terram implens: sic humana natura proprietates suas non amiserit, sed creatura remanserit, initium dierum et naturam finitam habens omniaque, quae vero corpori conveniunt, retinens.
Et quamvis eidem naturae immortalitatem resurrectione sua dederit, nihilominus veritatem eius non commutavit: siquidem salus et resurrectio nostra etiam a veritate eius corporis dependet. Ceterum naturae istae duae in Persona una ita sunt unitae, ut ne morte quidem ipsius separatae fuerint. Quod igitur Patri suo moriens commendavit, is verus erat Spiritus humanus, e corpore eius egrediens; at interim divina natura semper humanae unita permansit, etiam cum in sepulcro iaceret; neque Deitas tum desinebat esse in ipso (sicuti et in ipso erat cum infans esset) etsi ad exiguum tempus sese ita non exsereret.
Quapropter confitemur ipsum verum Deum et verum hominem esse; verum quidem Deum, ut mortem sua potentia vinceret; verum autem hominem, ut secundum carnem suam infirmam pro nobis mori posset.

20
Credimus Deum, qui perfectissime misericors et iustus est, Filium suum misisse, ut naturam eam, in qua inoboedientia perpetrata erat, assumeret, qui in ea ipsa satisfaceret, poenas peccatis debitas acerbissima passione sua et morte expiaret. Deus igitur iustitiam suam erga Filium suum, quem peccatis nostris onerarat, declaravit et bonitatem atque misericordiam suam in nos reos et condemnatione dignos effudit, dum Filium suum ex summa dilectione pro nobis in mortem dedit et e mortuis excitavit ad nostri iustificationem, ut immortalitatem et vitam aeternam per eum consequeremur.
21
Credimus Iesum Christum summum sacerdotem esse in aeternum iureiurando constitutum secundum ordinem Melchisedech. Qui se nostro nomine coram Patre stitit ad iram ipsius plena satisfactione sua placandum, offerens se ipsum in ligno crucis pretiosumque sanguinem suum ad purgationem peccatorum nostrorum effundens, prout Prophetae praedixerant. Scriptum enim est: Castigationem pacis nostrae Dei Filio impositam et vibicibus eius nos sanatos esse; ipsum tamquam ovem ad mortem ductum, inter sceleratos reputatum et a Pontio Pilato tamquam maleficum condemnatum, etsi illum prius innocentem pronuntiasset.
Quae ergo non rapuerat persolvit et iustus pro iniustis, tum in corpore tum in anima sua passus est, ita ut horribiles illas poenas, peccatis nostris debitas sentiens, grumos quasi sanguinis in terram defluentes sudaverit tandemque exclamaverit: Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Atque haec omnia pro remissione peccatorum nostrorum pertulit. Quamobrem merito cum Apostolo Paulo dicimus: Nos nihil aliud scire, quam Christum eumque crucifixum. Quin omnia pro stercoribus ducimus propter excellentiam cognitionis Iesu Christi Domini nostri;
in cuius vulneribus omnem consolationem reperimus. Neque necesse habemus, ut rationes ullas alias quaeramus aut excogitemus, quibus Deo reconciliemur; praeter hanc solam et unicam oblationem semel peractam, qua fideles in perpetuum consummati sunt. Atque haec ipsa causa est, quod ab Angelo Dei Iesus id est, Servator, vocatus sit, quod populum suum a peccatis eius servaturus esset.

22
Credimus, ut huius magni mysterii veram cognitionem adipiscamur Spiritum Sanctum veram in cordibus nostris fidem accendere: quae Iesum Christum cum omnibus suis meritis amplectitur eumque suum ac sibi proprium efficit nihilque amplius extra eum quaerit. Necessarium est enim, aut omnia quae ad salutem nostram requiruntur in Iesu Christo non esse, aut, si in eo sunt omnia, tum eum qui fide Iesum Christum possidet, totam salutem habere. Asserere itaque, Iesum Christum minime sufficere, sed aliis quoque praeter illum opus esse, horrenda omnino in Deum blasphemia est. Nam inde sequeretur, Iesum Christum ex parte tantum servatorem esse.
Merito igitur cum Paulo dicimus, nos sola fide iustificari, seu fide absque operibus. Interim proprie loquendo nequaquam intelligimus, ipsam fidem esse, quae nos iustificat, ut quae sit dumtaxat instrumentum, quo Christum, iustitiam nostram, apprehendimus: sed Iesus Christus nobis imputans omnia sua merita et tam multa sancta opera, quae praestitit pro nobis ac nostro loco, est nostra iustitia. Fides autem est instrumentum, quo nos cum illo in communione omnium bonorum eius retinemur, quae, cum nostra facta sint, plus quam satis nobis sunt ad nos a peccatis nostris absolvendos.

23
Credimus nostram beatitudinem sitam esse in peccatorum nostrorum, propter Iesum Christum, remissione atque in ea iustitiam nostram coram Deo contineri, ut David et Paulus docent, pronuntiantes: Beatum hominem, cui Deus iustitiam absque operibus imputat. Sed et idem Apostolus ait: Nos gratis aut gratia iustificari per redemptionem quae est in Christo Iesu. Ac propterea, hoc fundamentum firmum perpetuo retinemus omnemque gloriam Deo tribuimus nosque coram eo humiliamus, ac qui qualesque simus, recognoscimus nec de nobismet ipsis meritisque nostris quidquam praesumimus sed sola Iesu Christi crucifixi oboedientia innitimur, in eaque acquiescimus. Quae quidem nostra est, cum in eum credimus.
Haec sufficit ad omnes iniquitates nostras obtegendas et ut fiduciam nobis faciat accedendi ad Deum, a conscientiis metum, horrorem, formidem removens, ne imitemus primi illius nostri parentis exemplum, qui tremebundus ficulneis sese foliis obtegere conatus est. Et revera, si nobis ipsis aut ulli creatura vel tantillum innitentes coram Deo nos sistere oporteret (eheu!) statim absorberemur. Idcirco cum Davide, singulis nobis potius est precandum: Domine, ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens.

24
Credimus veram hanc fidem per auditum Verbi Dei et Spiritus S. operationem homini insitam eum regenerare, novumque hominem efficere, adeoque ad novam vitam vivendam excitare et a peccatorum servitute liberum reddere. Tantum ergo abest, ut fides haec iustificans homines in recta sanctaque vita tepidiores efficiat, ut prorsus e contrario, sine illa ipsa, nemo unquam quidquam ex amore Dei, sed amore tantum sui vel condemnationis metu effecturus sit.
Fieri itaque non potest, ut sancta haec fides in homine otiosa sit: siquidem non loquimur de fide vana sed de ea quae in Scriptura dicitur, fides per caritatem efficax. Quae inducit hominem, ut illis operibus, quae Deus Verbo suo praecepit, sese exerceat. Atque haec opera, quae a bona fidei radice proficiscuntur, coram Deo bona eique accepta sunt, quoniam omnia per illius gratiam sanctificantur. Verumtamen ad nos iustificandos in censum rationemque non veniunt. Fide utique in Christum iustificamur et quidem priusquam bona opera praestiterimus. Alias bona opera esse non possent, non magis quam arboris fructus bonus esse potest, priusquam arbor bona fuerit.
Facimus igitur bona quidem opera sed neutiquam ut iis promereamur (quid enim mereamur?), imo potius ob bona opera, quae facimus, obstricti Deo sumus, non autem Deus nobis, si quidem ipse est, qui efficit in nobis ut et velimus et ut perficiamus proprio eius beneplacito; habita ratione eius quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus; nam quod debuimus facere, hoc fecimus.
Interim tamen non negamus Deum bona opera remunerari, verum gratiae esse dicimus, quod coronet sua dona. Ceterum, quamvis bona opera faciamus, non tamen salutis nostrae fundamentum in iis collocamus. Nullum enim opus facere possumus, quod non sit carnis pollutum ac proinde poenis dignum. Et quamvis vel unum eiusmodi opus proferre possemus, unius tamen peccati recordatio ad illud reiiciendum coram Deo sufficeret. Proinde semper in dubio et sine ulla certitudine hinc illic fluctuaremus, miseraeque nostrae conscientiae perpetuo torquerentur, nisi in unico merito mortis et passionis Servatoris nostri conquiesquerent.

25
Credimus caeremonias et figuras Legis Christi adventu cessasse omnesque umbras finem accepisse; ideoque earum usum inter Christianos aboleri debere. Ita tamen, ut nobis illarum veritas et substantia in Iesu Christo maneat, in quo suum complementum habent. Atque interea, etiam e Lege et Prophetis deductis testimoniis adhuc utimur, ut nos in Evangelii doctrina confirmemus vitamque nostram, cum omni honestate, ad Dei gloriam, iuxta ipsius voluntatem, componamus.
26
Credimus nos nullum accessum habere ad Deum, nisi per unicum Mediatorem et Advocatum Iesum Christum, iustum illum, qui ideo factus est homo, unita humana natura cum divina idque, ut nobis hominibus aditus ad divinam maiestatem patefieret, qui nobis alioquin erat praeclusus.
Verumtamen hic Mediator, quem Pater inter se et nos constituit, sua maiestate haudquaquam nos terrere debet, ut ad alium, pro arbitratu nostro quaerendum, ideo impellat. Nemo enim neque in caelo neque in terra inter creaturas est, qui nos impensius amet, quam Iesus Christus, qui, quamvis esset in forma Dei, seipsum exinanivit, forma hominis ac servi pro nobis accepta et per omnia similis factus est fratribus suis.
Quod si igitur nobis alius intercessor, qui bene erga nos affectus sit, quaerendus foret, quem, quaeso, inveniremus, qui nos magis diligat, quam eum ipsum, qui pro nobis, etiam cum adhuc inimici eius essemus, vitam suam exposuit? Si porro quaerendus aliquis est, qui autoritate et potentia valeat, quis est ille, qui tanta polleat atque is, qui ad Dei Patris dexteram sedet quique omnem potestatem habet in caelo et in terra? Et quis facilius exaudietur, quam proprius et unice dilectus Filius Dei?
Sola igitur diffidentia morem hunc invexit, ut sanctos ignominia honoris loco afficiant; dum id agunt, quod illi numquam fecerunt nec sibi deferri postularunt: sed constanter et pro officio suo reiecerunt, sicut ex scriptis eorum patet. Neque hic nostra indignitas praetexenda est. Non enim hic quaeritur de precibus nostra dignitate Deo, sed sola Domini nostri Iesu Christi excellentia et dignitate offerendis; cuius iustitia nostra est per fidem.
Unde merito Apostolus, ut nobis ineptum timorem aut potius diffidentiam excutiat, Christum ait, per omnia fratribus suis similem factum fuisse, ut misericors esset et fidelis pontifex, ad expianda peccata populi. Nam ex eo quod perpessus fuit, cum tentatus est, potest et iis qui tentantur succurrere;
et insuper, ut animos maiores nobis addat, ad Deum accedendi, dicit: Habentes igitur pontificem magnum Iesum Filium Dei, qui penetravit caelos, teneamus hanc professionem. Non enim habemus pontificem magnum, qui non possit affici sensu infirmitatum nostrarum sed tentatum similiter in omnibus, excepto peccato. Accedamus igitur cum fiducia ad thronum gratiae, ut consequamur misericordiam et gratiam inveniamus, ad opportunum auxilium.
Idem Apostolus ait: Nos habere libertatem ingrediendi sacrarium per sanguinem Iesu. Accedamus igitur (inquit) cum certa persuasione fidei, etc. Item: Christus perpetuum habet sacerdotium: unde et servare potest eos, qui per ipsum accedunt ad Deum, semper vivens, ut interpellet pro eis.
Quid amplius requiri potest? Cum Christum ipse pronuntiet: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per me. Cur, quaeso, alium nobis advocatum quaeramus? Quandoquidem Deo placuit, Filium suum advocatum nobis dare, ne hoc derelicto assumamus alium, aut quaeramus potius, quem nusquam alibi inveniamus. Sciebat enim probe Deus, cum hunc nobis daret, peccatores nos esse. Proinde secundum mandatum Christi, Patrem caelestem per Christum unicum Mediatorem nostrum invocamus, quemadmodum in Oratione Dominica edocti sumus, certo persuasi, nos ea omnia impetraturos, quae a Patre in nomine ipsius petierimus.

27
Credimus et confitemur unicam Ecclesiam Catholicam seu universalem, quae est congregatio sancta seu coetus omnium vere fidelium Christianorum, qui totam suam salutem in uno Iesu Christo expectant, sanguine ipsius abluti et per Spiritum eius sanctificati atque obsignati. Haec porro Ecclesia et ab initio mundi fuit et usque ad eius finem perdurabit; ut ex eo apparet, quod Christus rex aeternus est, qui sine subditis esse nequit.
Atque hanc Sanctam Ecclesiam Deus contra totius mundi furorem defendit, quamvis ad aliquod tempus exigua sit et quasi extincta in hominum conspectu appareat; quemadmodum durante periculosissimo illo Achabi tempore, Deus septem milia virorum sibi reservarat, qui coram Baal genu non flexerant. Praeterea Sancta haec Ecclesia certo in loco non est sita, vel limitata, aut ad certas singularesque personas alligata, sed per totum mundum sparsa atque diffusa. Quamvis corde ac voluntate, in uno eodemque Spiritu, virtute fidei, coniuncta unitaque sit.

28
Credimus, quod cum Sanctus hic coetus et congregatio servandorum sit coetus atque extra eam nulla sit salus, neminem cuiuscumque ordinis aut dignitatis fuerit, sese ab ea subducere debere, ut seipso contentus separatim degat; sed omnes pariter teneri huic se adiungere eique uniri, Ecclesiae unitatem conservare seseque illius doctrinae et disciplinae subiicere, collum Iesu Christi iugo submittere et tamquam communia eiusdem corporis membra fratrum edificatione inservire, prout Deus unicuique sua dona fuerit largitus.
Ut porro melius hoc observetur, omnium fidelium officium est, sese secundum Dei Verbum ab iis omnibus, qui extra Ecclesiam sunt, disiungere, ut huic se congregationi adiungant, ubicumque illam Deus constituerit; quam-vis Magistratus Principumque edictis adversantibus, quinimo licet mors aut qualiscumque corporis poena subeunda esset. Quicumque igitur a vera illa Ecclesia recedunt, aut se illi non aggregant, Dei mandato repugnant.

29
Credimus imprimis diligenter ac circumspecte ex Verbo Dei discernendum esse, quaenam vera sit Ecclesia, siquidem omnes sectae, quotquot hodie in mundo sunt, Ecclesiae nomen praetexunt. Nequaquam vero hic de hypocritarum coetu loquimur, qui, quamquam bonis in Ecclesia permixti sint, de Ecclesia tamen non sunt, etiamsi corpore in ea sint; sed Ecclesiae verae corpus et communionem eius ab omnibus aliis sectis, quae se dictitant Ecclesiam, distinguimus.
Notae quibus vera Ecclesia cognoscitur, hae sunt: Si Ecclesia pura Evangelii praedicatione, si sincera Sacramentorum, ex Christi praescripto, administratione utatur: si discipiina Ecclesiastica, ut vitia corrigantur, obtineat. In summa, si ad normam Verbi divini omnia exigantur; ac quaecumque huic repugnant, reiiciantur, Iesus Christus denique unicum caput agnoscatur. Atque hinc vera Ecclesia certo dignosci potest, a qua fas non est quemquam se disiungere.
Quantum autem eos attinet, qui Ecclesiae membra sunt, ii ex Christianorum notis cognosci possunt, ex fide scilicet, et quando Iesu Christo, ut unico Servatore recepto, peccatum fugiunt, iustitiam confectantur, verum Deum ac proximos suos diligunt neque ad dexteram aut sinistram deflectunt carnemque suam cum eius operibus crucifigunt. Minime id quidem quasi magna in illis non supersit infirmitas sed quod adversus illam, per omne vitae tempus, Spiritu depugnent ac perpetuo ad sanguinem, mortem, passionem et oboedientiam D. Iesu refugiant, per quem remissionem peccatorum suorum fide in ipsum habent.
Quod ad falsam vero attinet ecclesiam, ea sibi suisque institutis plus autoritatis, quam Verbo Dei attribuit, Christi iugo se subiicere recusat neque Sacramenta, prout Christus in Verbo suo praescripsit, administrat, sed illis pro arbitrio addit detrahitque; hominibus plus quam Iesu Christo nititur et eos, qui sancte secundum Dei Verbum vivunt quique vitia illius, veluti avaritiam et idololatriam reprehendunt, persequitur. Ex his igitur facile est utramque Ecclesiam cognoscere et unam ab altera discernere.

30
Credimus, veram hanc Ecclesiam spirituali illa politia, quam nos Deus Verbo suo docuit, gubernari debere; ut, videlicet, Ministri seu Pastores sint, qui Verbum Dei annuntient et Sacramenta administrent; Seniores quoque sint et Diaconi, qui cum Pastoribus Senatum quasi Ecclesiae constituant, ut hac ratione vera religio conservari veraque doctrina passim propagari possit, quin et homines vitiosi, spiritualiter corripiantur atque refrenentur; pauperibus item et afflictis auxilio et consolatione, pro cuiusque necessitate, succurratur.
Hac quidem ratione, rite omnia et ordine gerentur in Ecclesia, cum viri fideles eligentur, iuxta regulam ab Apostolo Paulo in sua ad Timotheum Epistola praescriptam.

31
Credimus Ministros divini Verbi, Seniores et Diaconos, ad functiones suas legitima Ecclesiae electione, cum nominis divini invocatione eoque ordine qui Verbo Dei docetur, eligi debere. Quilibet itaque cavere debet, ne illicitis mediis sese ingerat sed expectet tempus, quo a Deo vocetur, ut habeat vocationis suae testimonium, quo certus et persuasus sit eam a Domino esse.
Quantum vero attinet divini Verbi Ministros, ubicumque locorum sint, eandem illi potestatem et autoritatem habent, ut qui omnes sint Christi, unici illius Episcopi universalis unicuique capitis Ecclesiae Ministri. Insuper ne sancta haec Dei ordinatio violetur, aut in contemptum abeat, dicimus teneri omnes, ut Verbi divini Ministros et Seniores Ecclesiae, propter opus cui incumbunt, omni honore prosequantur cumque illis, sine obmurmuratione, rixis et contentionibus, quantum quidem eius potest fieri, pacem colant.

32
Credimus interea, quamvis utile et bohum sit, Gubernatores Ecclesiae ordinem aliquem certum inter se ad conservationem corporis Ecclesiae instituere et stabilire, debere tamen eos studiose cavere, ne ab iis deflectant, quae Christus unicus Magister noster instituit.
Quapropter reiicimus omnia inventa humana omnesque leges, quae pro cultu Dei, a quocumque introduci possunt, ut iisdem conscientiae ullo omnino modo devinciantur atque constringantur.
Illud itaque solum suscipimus, quod ad conservandam et alendam concordiam atque unitatem omnesque in Dei oboedientia retinendos idoneum est. Ad id vero imprimis requiritur excommunicatio, iuxta Verbum Dei, cum reliquis eius appendicibus usurpata.

33
Credimus benignum illum Deum nostrum, habita hebetudinis et infirmitatis nostrae ratione, Sacramenta nobis instituisse, ut promissa sua in nobis obsignaret, utque divinae erga nos benevelentiae ac gratiae essent pignora, quin etiam ad fidem nostram fovendam et sustentandam. Quae quidem verbo Euangelii addidit, ut efficacius sensibus nostris externis exhiberet, tam ea, quae nobis externe Verbo suo declarat, quam quae in cordibus nostris interne operatur, ut eo magis ratam in nobis faciat salutem, quam nobis communicat.
Sunt enim symbola et sigilla visibilia rei internae et invisibilis, per quae, ceu media, Deus virtute Spiritus Sancti in nobis operatur. Signa itaque minime vana sunt et vacua, aut nos decipiendos ac frustrandos instituta. Iesum Christum enim pro sua veritate habent, sine quo nullius prorsus essent momenti.
Praeterea sufficit nobis is Sacramentorum numerus, quem Christus, Magister noster, instituit: quae duo dumtaxat sunt, nimirum sacramentum Baptismi, et s. Coenae Iesu Christi.

34
Credimus et confitemur Iesum Christum, qui finis Legis est, suo sanguine effuso, omni alli sanguinis effusioni finem imposuisse, quam ad peccatorum propitiationem aut satisfactionem quisquam adhibere possit aut velit; et abolita circumcisione, quae per sanguinem fiebat, Baptismi sacramentum illius loco instituisse, quo in Dei Ecclesiam recipimur et a cunctis aliis gentibus ac peregrinis omnibus religionibus segragamur, ut illi toti consecremur, cuius characterem et insignia gestamus. Estque nobis testimonio, illum perpetuo Deum nostrum et Patrem propitium fore.
Mandavit itaque, ut omnes qui sui sunt, in nomine Patris et Filii et Spiritus S. pura puta aqua baptizentur; ut eo significet, quod sicuti aqua in nos effusa et super corpus baptizati conspicua ipsumque aspergens, sordes corporis abluit; sic et sanguis Christi per Spiritum Sanctum idem praestat interne in anima, adspergens eam et a peccatis suis mundans nosque ex filiis irae in filios Dei regenerans.
Non quod aqua materialis id efficiat sed adspersio preciosi sanguinis Filii Dei, qui nobis est ceu mare illud rubrium, per quod transeundum est, ut e tyrannide Pharaonis, id est diaboli, egredi et in spiritualem terram Canaan ingredi possimus.
Ac proinde, Ministri quidem, quantum ad se attinet, praebent nobis sacramentum et rem visibilem, Dominus vero noster donat id, quod sacramento significatur, dona nempe et invisibilem gratiam, abluens, purgans mundansque nostras animas a cunctis sordibus et iniquitatibus; renovans item corda nostra eaque omni consolatione replens; veram fiduciam paternae suae benignitatis nobis largiens novoque homine nos induens; vetere autem, cum omnibus factis eius, exuens.
Hanc ob causam credimus omnem hominem, qui id satagit, ut vitam aeternam consequatur, semel unico baptismo illo, qui in posterum non iteretur, baptizari debere; cum ne nasci quidem bis possimus. Neque tamen hic Baptismus tunc dumtaxat prodest, cum aqua super nos effunditur et a nobis suscipitur, cum illius usus sese ad totum vitae nostrae curriculum extendat.
Anabaptistarum itaque errorem detestamur, qui unico et semel suscepto Baptismo contenti non sunt ac praeterea Baptismum infantium fidelibus parentibus natorum damnant; quos baptizandos et foederis signo obsignandos esse credimus, sicuti olim infantes circumcidebantur in Israele, propter easdem promissiones infantibus nostris factas.
Quin etiam revera Christus non minus sanguinem suum profudit, ut fidelium infantes, quam ut adultos ablueret; ideoque signum seu Sacramentum eius, quod Christus pro eis praestitit suscipere debent; quemadmodum in Lege iubebat Dominus, ut sacramentum mortis et passionis Christi pueris recens natis communicaretur, offerendo pro ipsis agnum, qui Iesu Christi Sacramentum erat. Praeterea quod circumcisio praestabat populo Iudaico, id pueris nostris praestat Baptismus. Atque haec causa est, cur Paulus Baptismum vocet circumcisionem Christi.

35
Credimus et confitemur Iesum Christum Servatorem nostrum sanctae Coenae sacramentum ordinasse et instituisse, ut ea nutriat et sustentet eos, quos iam regeneravit et in familiam suam, nempe Ecclesiam, insevit.
Qui porro regeniti sunt, duplicem in se vitam habent, unam quidem corporalem et temporariam, quam secum a prima sua nativitate attulerunt quaeque omnibus communis est. Alteram vero spiritualem et caelestem, quae altera nativitate sua illis donatur et per verbum Evangelii in communione corporis Christi efficitur. Atque haec vita non nisi electis Dei communis est.
Similiter nobis Deus panem terrenum et materialem ad vitae coporalis et terrenae conservationem idoneum attribuit, qui omnibus, secuti et vita ipsa, communis est. At vero, ad conservationem vitae spiritualis et caelestis, quam fideles iam habent, Deus illis panem vivificum misit, qui e caelo descendit, nempe Iesum Christum, qui manducatus, id est, si applicetur et recipiatur, Spiritu per fidem vitam fidelium spiritualem nutrit et sustentat.
Ut autem panem hunc spiritualem et caelestem Christus nobis repraesentaret, panem terrestrem ac visibilem, in sacramentum corporis sui vinumque in sanguinis sui sacramentum instituit, ut iis ipsis testificetur nos, quam vere hoc sacramentum manibus nostris accipimus et tenemus illudque ore comedimus et bibimus, unde postmodum vita nostra sustentatur, tam vere etiam nos fide (quae animae nostrae et manus et os est) in animis nostris recipere verum corpus et verum sanguinem Christi, unici Servatoris nostri, ad vitam nostram spiritualem.
Certissimum porro est Christum non frustra sacramenta sua nobis commendasse. Quapropter omne id in nobis efficit, quodcumque sacris suis signis nobis repraesentat; quamvis modus ipse mentis nostrae captum superet nobisque sit incomprehensibilis, sicut et operatio Spiritus Dei occulta et incomprehensibilis est. Interea vero nequaquam erraverimus dicentes id, quod comeditur, esse proprium et naturale corpus Christi, idque, quoad bibitur, proprium eius sanguinem. At manducandi modus talis est, ut non fiat ore corporis sed Spiritu per fidem.
Atque ita Christus ad dexteram Patris sui in caelis perpetuo sedet, neque eo minus se nobis per fidem communicat. Convivium hoc, mensa est spiritualis, in qua Christus seipsum nobis cum omnibus bonis suis communicat efficitque ut in illa tam ipsomet, quam passionis mortisque ipsius merito fruamur, miseram nostram animam, omniqua solatio destitutam, carnis suae esu nutriens, corroborans et consolans, sanguinisque sui potu reficiens ac recreans.
Praeterea, etiamsi sacramenta coniuncta sint rei signifacatae, utrumque tamen simul ab omnibus non accipitur. Impius enim recipit quidem sacramentum in suam condemnationem sed veritatem sacramenti non recipit, veluti Judas et Simon Magus acceperunt quidem uterque sacramentum sed non etiam Christum, qui illo significabatur, qui solummodo fidelibus communicatur.
Postremo sanctum hoc sacramentum in coetu populi Dei cum submissione animi ac reverentia sumimus memoriam mortis Christi Servatoris nostri cum gratiarum actione sancte celebrantes; ibidemque fidei et religionis Christianae confessionem edimus. Nemo itaque ad hanc mensam se sistere debet, qui prius sese recte non probaverit, ne de hoc pane edens et de hoc poculo bibens iudicium sibi edat et bibat. In summa, usu huius sacramenti ad flagrantem Dei et proximi nostri amorem commonemur.
Quare omnes mixturas et damnanda commenta, quae homines sacramentis addiderunt et admiscuerunt ut eorum prophanationes reiicimus: atque affirmamus, contentos nos esse debere eo ordine, quem Christus et eius Apostoli nos docuerunt; eodemque modo de iis loquendum esse, quo et ipsi locuti sunt.

36
Credimus benignum illum Deum nostrum, ob generis humani depravationem, Reges, Principes et Magistratus constituisse; ac velle, ut mundus legibus et certa politia gubernetur ad confusionem hominum coercendam utque omnia inter homines recto ordine gerantur.
Eum in finem Magistratui gladium commisit, puniendis quidem sceleratis, bonis vero defendendis. Horum autem officium est, ut non modo curam gerant et pro conservanda politia excubent, verum etiam ut sacrum tueantur Ministerium omnemque idololatriam et adulterinum Dei cultum submoveant et evertant, regnum Antichristi diruant, Christi vero regnum promoveant operamque dent, ut verbum Evangelii ubique praedicetur, quo Deus ab unoquoque, prout Verbo suo exigit, honoretur et colatur.
Praeterea quilibet, cuiuscumque ordinis, conditionis ac status sit, Magistratibus subiici, tributa ei pendere, honorem et reverentiam deferre, iisque oboedire in omnibus, quae Verbo Dei non adversantur, debet; pro iisdem in precibus suis orare, ut eos Deus in omnibus ipsorum actionibus regere ac dirigere velit utque vitam quietam et tranquillam, in omni pietate et honestate, ducamus.
Quamobrem Anabaptistas aliosque homines seditiosos detestamur atque in universum omnes eos, qui supremas Dominationes et Magistratus reiiciunt, iustitiam evertunt, bonorum com-munionem inducunt atque honestatem, quam Deus inter homines stabilivit, confundunt.

37
Postremo ex Dei Verbo credimus: Ubi tempus a Domino praestitutum, omnibus autem creaturis ignotum, advenerit numerusque electorum fuerit completus, Dominum nostrum Iesum Christum e caelo corporaliter et visibiliter, sicuti adscendit, magna cum gloria et maiestate venturum, ut se vivorum atque mortuorum declaret iudi-cem, vetere mundo igne et flamma succenso, ut expurget eum.
Tunc vero omnes homines, tam viri, quam mulieres et infantes, quot-quot iam inde ab initio mundi usque ad finem fuerunt, coram summo hoc iudice comparebunt, voce Archangeli et clangore tubae divinae eo citati. Omnes enim antea mortui e terra resurgent, spiritu cum corpore proprio, in quo vixerant, coniuncto atque unito. Quod vero eos attinet, qui tunc superstites erunt, non ut reliqui morientur, verum ictu oculi a corruptione in incorruptionem mutabuntur.
Tunc aperientur libri (id est conscientiae cuiusque) et mortui iudicabuntur, secundum ea quae in hoc mundo egerint, sive bona sive mala. Quinimo, omnes de omnibus verbis otiosis, quae locuti fuerint, rationem reddent (quae quidem mundus nunc pro ludo reputat et ioco), omniaque tunc hominum abdita omnisque hypocrisies palam coram omnibus retegetur.
Ac proinde merito iudicii istius memoria iniquis et sceleratis horribilis et formidabilis est; bonis vero et electis summe exoptanda et immensae consolationis plena, quoniam totalis ipsorum redemptio tunc plane perficietur laborumque istic et dolorum suorum, quos pertulerunt, fructus percipient. Innocentia ipsorum aperte ab omnibus agnoscetur et horrendam, quam Deus de improbis sumet, qui tyrannice exercuerunt eos, afflixerunt et excruciarunt in hoc mundo, vindictam conspicient. Qui quidem proprio conscientiae suae testimonio convicti, immortales quidem reddentur, ita tamen, ut in igne aeterno, qui diabolo et angelis eius paratus est, crucientur.
Contra vero fideles et electi corona gloriae et honore coronabuntur Filiusque Dei eorum nomina coram Deo Patre et electis Angelis profitebitur. Abstergentur omnes lacrimae ab oculis eorum ipsorumque causa, quae in praesentia a iudicibus et Magistratibus quam plurimis veluti haeretica et impia condemnatur, causa Filli Dei esse tunc agnoscetur. Ac pro gratuita remuneratione Dominus illos in tantae gloriae possessionem mittet, quantam nemo hominum animo concipere possit.
Magnum ergo illum Diem maximo desiderio expectamus, ut promissis Dei in Christo Domino nostro plene prefruamur. Amen